Haec Commoratio Seattlensis omnium adhuc habitarum frequentissima fuit, nam septendecim fuimus. Videlicet permultos alumnos Bellingamenses attluit Eduardus Engelsing professor, amicus noster doctus Latineque disertus. Vndecima hora matutina in illo thermopolio Starbuckiano congregati sumus quod in Centri Seattlensis Aedibus Mediis prope ostium meridianum situm est. Paulo post, duodecima fere hora, e pluribus ex Aedium Mediarum popinis, quarum sunt multae, prandium extulimus unaque in maximo atrio prandimus. Post prandium expositionem anthropologicam illam nunc primum ex Aethopia emissam invisimus cui est titulus "Lucia Legatum: Thesauri Abditi," in qua expositione non solum ipsius Luciae ossa famosa aliaque hominidarum ossa sed etiam multa de historia et cultu humano Aethiopico visa Latine descripsimus. Postea ad Summam Ollam thermopolium transiimus ubi non solum de expositione sed etiam de compluribus aliis, velut bestiis variis horumque nominibus Latinis, una lusorie sermocinati sumus. Plerique apud popinam Asiaticam nobis pridem notam quae vocatur Ascalonia cenavimus.