Laus Necrophiliae

auctore Stephano Berard, PhD

this page in English

Quam pulchre et clare Iacobus B. Wilder collega, plane priscorum morum ludi magister, modi translaticii linguae Latinae docendae exemplar Stoïcum nobis exposuit! Ecquis enim optimis ex praeceptoribus verba improbet haec?

"In ACL ('American Classical League') sunt qui praeclari illius temporis meminerint quo lingua Latina modus operandi erat (Sic), iocis et tricis omnino carens, quo enchiridia tabulis 'Technicoloribus' et spectaculis in quadra proiciendis ceterisque elaboratis artibus technologicis oblectatoriis vacabant, quo tantummodo grammatice pertractabatur, paradigmata exercebantur, vocabula ediscebantur, loci Latini immutati, meri, illibati a scriptoribus Romanis compositi vernacule vertebantur." (Pag. 27)

Iterum rem acu tetigit Wilder ille linguam Latinam asseverans esse "...linguam ad legendum, non ad loquendum aptam, quae propter declinationes vocabulaque innumera immanem sollertiam poscit antequam quisquam vel unum versum litterarum Latinarum vertere queat." (Ibid.) Nam, quod ille non aperte dicit sed claro clarius nobis significat, quamvis litteras Latinas ut cultus civilis occidentalis monumentum maximi aestimemus, ipsam linguam Latinam et timemus et odimus. Quoniam per totum fere saeculum vicesimum Latinam linguam per methodum "translaticiam" discentium frequentia gradatim decrevit, severas doctrinae methodos illas laudantem, novas amoeniores vivioresque pro frivolis damnantem nemo est qui auctorem nostrum huius detestabilis linguae exitium adfectare dubitet. Ea quae nuper de discendi generibus repperimus, verbi gratia "cinaesthetice" discentes agendo melius discere, auribus discentibus audiendo loquendoque—haec similiaque nobis indicant methodum "translaticiam" peridoneam exstitisse ad linguam hanc horribilem prorsus exstinguendam.

At nonne omnes scimus rationem quam "translaticiam" nominat ille, etsi sine dubio nonnulla elementa vere antiqua includentem, re vera eo quoque novam esse quod discipuli non iam discunt loqui? Et in hoc ille quidem maxime laudandus est; nam per pia mendacia finis noster, linguae Latinae interitus, facilius citiusque attingetur. Bene igitur est quod "Orbilii methodos duo per millennia vigentes" (Ibid.) identidem laudibus efferens scriptor legentem celat et veteres Romanos et Medii Aevi homines et Erasmi discipulos et recentiores studentes usque saltem in XIX saeculum et loqui didicisse. Nam plane Iacobo nostro assentiatur quisque probus magister usum vivum linguae Latinae, nedum colloquia Latina, severe interdicenti. Scribit porro ipse:

"...ne ignoremus quemcumque impetum linguae Latinae ad colloquia usurpandae, ut istum cui favent modernarum linguarum methodi institutoriae, discipulorum progressum in litteras Latinas legendas magnique aestimandas magnopere esse retardaturum necnon genus Latinitatis vulgare, pedestre, triviale geniturum ei Latinitati haud disssimile qua forsitan usi sint Vrbis Romae invasores cum de Equi Troiani ventre delaberentur (Sic)." (Ibid.) Autumant glottologi difficultatem linguae cuiuspiam tantum ex discentis conspectu pendere quantum ex ipsius linguae indole; Anglice et Neolatine loquentibus Latinae linguae morphologicum, valde declinabile, ut magis alienum, plures aerumnas ferre quam Germanis et Russis et Graecis; nonnullarum autem linguarum, velut Tzechicae, Finnicae, Sanscriticae complurumque dialectorum Indo-Europaearum veterum, grammaticen per se esse implicatiorem; Latinam, si cum his comparatur, magis perspicue esse dispositam, immo satis canonicam; nonnullos insuper scriptores Germanos, sicut Thomam Mann, sententias multo longiores quam Ciceronianas componere solitos esse. Ad quae omnia duo opponimus. Primum, istas linguas et vehementius odimus et despicimus quam Latinam! Deinde, haec vera et discipulos et praefectos nostros bene celare debemus; nam nobis valde prodest mythos ille utilissimus linguam Latinam mysterium vel paene vel omnino sacrum esse in quod solitos homines vix et aegre posse penetrare!

Asserunt paedagogiam docti moderni discipulos lingua illa quam discunt colloquentes et melius et penitius discere, linguam ita "propriam" facere, praesertim parvulos per colloquia citissime linguam amplecti posse necnon discipulos libentius discere si et de semet ipsis et suis ipsorum rebus interdum loqui liceat. Latine loquentes adulti dicunt legenti maximo emolumento esse synonymia sive verba idem pollentia modo locutoris ex memoria depromere valere minusque lexicis inniti debere necnon loquendi peritos discrimina linguae scriptae melius aestimare posse. Ad quae respondemus: Quid igitur fiat si aliquando ob doctrinam Latinam prorsus modernam factam discipuli nostri profluentius Latine loqui possint quam nos qui numquam hoc didicimus neque umquam discere volumus! Enimvero nostrum plerique studia classica eo elegimus quod linguis alienis loqui nolumus! Ergo colloquia Latina in cursus introducta nobis sunt periculosa! Ob talia enim patenti inscitia nostra, fieri possit ut scholae nos peritioribus reponant! 

Adfirmitant psychologi quique rebus socialibus student et hominem quemque et cunctum cultum civilem perquam varium esse ac multis ex elementis psychologicis et socialibus  variis constare neque hominem tantum per eius dicta sollemniora intellegi posse nec cultum civilem tantum per ordines nobiles; Plautum et Petronium et Apuleium nos tot tantaque de animo Romano et hominibus Romanis docere quot quantaque Caesarem et Ciceronem et Vergilium; scriptores porro aevorum "postclassicorum" quae dicuntur, quamvis horum satis multi emendatius scripserint quam antiqui quidam, utpote metallorum deteriorum nominibus dedecoratos, a philologis classicis sicut ordines sociales humiliores tractari, haud secus ac nuperius colonias ab Europaeis, plebem a regibus nobilibusque, furvos ab albis. Ad quae respondemus: Ecquis studiis classicis illaborat nisi recta iustaque ex superbia et regnorum antiquorum studio? Nonne omnes ad unum, sicut Horatius, odimus profanum vulgus et arcemus? Nonne ante omnia, ut philologi classici, praeponimus praeterita mortuaque praesentibus et vivis? Cuius plane causa praecipua est quod praesentia et viva regere non possumus. Optime quidem damnavit Iacobus noster discipulos Latine "blaterantes...de caelo vel spectaculis cinematographicis vel de quacumque re eis modo ad arbitrium in animum venient!" (Pag. 28. Litteras inclinavimus nos.); nam talis libertas nos, ut nobiles priscosque, offendit!

Dictitant ei qui Latine sponte garriant etiam ipsos veteres Romanos cum ex elementis Latinis novas creavisse voces tum pro rebus novis vocabula nova saepe aliena, plerumque sed non semper Graeca, usurpavisse; indomabiliter seditioseque declarantes tempore quoque nostro licere hoc tamquam si—pro di immortales!—"lingua Latina," quae dicitur, re vera sit lingua! Summaque licentia adseverant insuper, quamvis seriores nova attulerint verba—e.g., medioaevales plerumque theologica et bellica, aevo litterarum renatarum viventes docta et philosophica, tempore explorationum versantes vocabula ad novos populos describendos apta—sermonem Latinum nihilominus eundem mansisse et manere propterea quod quovis aevo Latine discentes prima rudimenta a Cicerone et Caesare et Vergilio accipere, horum exempla imitare soleant. Ad quae omnia iam dictum instauramus: nos linguam "vivam" "perennem"ve colere nolle, probe perpetuoque mortuam malle! Et ecce ipsi discipuli, saepius nimis vivi, nonnumquam tamen alta et vera forte exprimentes, hoc recte et—laus superis!—vernacule cantitant

Latin's a dead language,


as dead as dead can be.


It killed off all the Romans,


and now it's killing me!

Haec, quae forsitan in satyricum verti possint, Latine loquentes civitatem Vasintoniam incolentes, calamum exercente Stephano Berard, vobis proferimus.

Published in The American Classical League Newsletter, April 2003.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"