Heptologia Sphingis

Stephani Berard

this page in English

Heptologia Sphingis nuntium proferet imprimis holismi quantalis. Stephanus per litteras quasi oblectatorias illam notionem scientalem, per physicam quantalem identidem corroboratam, propagare temptat: unam quamque cosmi "partem" simul partem esse et ipsam summam; cosmi omnia inter se rectissima via (quantali sive quantica) esse coniuncta; ea quae “hic” fieri omnibus "locis" ubique simul varieque exprimi; immo, ob inlocalitem (non-locality) iam saepius probatam, in ipso rerum fundamento "locos separatos" vanas tantum esse species...vel, ut totum visos, hologrammatis virtualis partes cuius informatio nullo "loco" condita. ...Ad quas notiones cum lectoribus communicandas "realismus phantasticus" omnium generum litterariorum Stephano visum est aptissimum.


CAPTI: Fabula Menippeo-Hoffmanniana Americana

Singula de hac merce | Paginae excerptae aliquot  PDF  ePUB

Praesto in libris impressis necnon et electronicis.

Capti cover web

Hac in fabula, Heptologiae Sphingis prima parte, Stephanus Berard multas gentes, multicolores imagines, saturam nunc festivam nunc “suprarealem,” “realismum magicum,” mythos, philosophiam naturalem, poesiam ita affabre contexit ut lector, quasi in somno versans se vellicare velit, num talia re vera Latine legat se rogans. Persona principalis est ballator nomine Vudius Fava, quamvis autisticus nihilominus vitae sat bene agendae capax, qui nihil nisi versus poeticos effatur necnon ocularibus coloratis chromopticae therapiae causa utitur quo melius mundum suum mente comprehendere valeat. Deam quaerens, quam alicubi Seattli diaetam nuper occupasse pro comperto habet, munus ballematicum relinquit seque ipsum in paupertatem redigit. Post ambages iniucundas aliquot Vudius tandem e conspectu abit … donec Angelopoli aliquando iterum dispicitur, medio scilicet in dramate insolitissimo de caedibus vigilibusque. Haec autem fabulae tantum parva pars; nam Vudii vita – non sine Scheherazadae afflatu – in sescentas alias aliis temporibus diversisque sub condicionibus actas identidem repercutitur refrangiturque.


PRAECURSVS: Fabula Neophysiologica (Anno MMXVII proditura)

Paginae excerptae aliquot PDF

Praecursus cover

In fabula cui titulus est Praecursus, lector animo melius amplecti incipit genus scribendi diffusius in Capti fabula visum primos tantum sensus exprimere totius vitae conspectus illius summe holistici secundum quem omnes omniaque, ut in maximis ita et in mimimis, inter se recta via coniungi … necnon singulorum indolem suique ipsius notionem pro mentis tantum fabricationibus nonnihil temerariis vel adeo omnino ficticiis haberi posse.

Persona praecipua est quidam “praecursor,” Tog nomine, quadam a natione potentissimorum entium facticiorum conductus ut modos experiatur quibus animantia biologica proximo in existentiae gradu dimensionali fungi possint in quo exstant quattuor libertatis corporalis cursus ac tempus per quintam dimensionem sentitur. Varias per fabulas variosque per mundos cursum dirigens, nunc vel animo alveario confusus nunc ut hologramma nunc ut hypoprogramma computatorium exsistens, Tog fluxus quantalis undas navigare...tandemque adeo aliquatenus temperare discit.


EOS: Carmen Methistoricum

Huius libri – qui sicut et Daemonologia et Sphinx etiam magis poeticus erit quam ceterae heptologiae partes – actio quarto saeculo Communis Aevi magna ex parte in Maris Mediterranei regione orientali fiet. Hic discrimina quaedam inter opinandi rationes occidentalem et orientalem exstantia, praesertim ut has percipit quoddam philosophorum par, tantum poetice quantum phantastice tractabuntur.


DAEMONOLOGIA: Carmen Synaestheticum

Sicut “gurges ater” gravissimus qui stellas magni galaxiae centrum circumvolantes absorbet, haec fabula magis in poeticum vergens summeque phantasticum in ipsa media heptologia posita argumentum aggredietur hoc: Vnicus animans quomodonam cosmorum, verorum, deorum daemoniorum numero infinito superesse potest?


CAELA PONE CAELA: Fabula Cubistica

Fabulae undique, hae cinematographicae, hae pro veris habitae, plurimis e considerandi rationibus segmenta vitae Peggiae Annae Garner tangent. Quae puella vicesimi saeculi annis quadragesimis scenica cinematographica maximi ingenii fuit cuius tamen vita haud pro ingenii meritis evenit.


TANTISPER: Fabula Neoheroica

Curnam demum entia non corporalia planum corporale invisere cupiunt? Quare Anima illa Vniversalis, si exstat, novos mundos fingere ita gestit? Eccui prodest tota haec agitatio? Talia interrogata aggredietur haec fabula cuius magna pars saeculo decimo sexto in Germania agetur.


SPHINX: Carmen Arcanum

Ecquid rerum natura “res” vere externa est secundum eum sensum quo Franciscus Bacon “philosophiam naturalem,” hoc est, mundum naturalem ut a nobis perceptum, “Sphingem” esse scripsit ad nos dilacerandos paratam? Haec fabula valde poetica librabitur inter parabolam spiritalem et carmen metaphysicum, generis fere illorum Four Quartets Thomae Eliot, ut quid quisve vere sit Vltima Sphinx illa aperiatur.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"