CAPTI: Index Locutionum Novarum Difficiliumque

Infra conditum est glossarium Captorum exemplar electronicum legentibus subsidio.

Maxima ex parte, praeter quaedam deminutiva ex adiectivis ducta, eae voces quae apud Lewis and Short non inveniuntur in Indice secundum capita dispositae explanantur. Cum hoc tempore nullum exstet dictionarium Latinum quod ut instrumentum auxliare depromi possit, offendice (“bookmark”) designes monemus Numen, The Latin Lexicon, quod lexicon e Lewis and Short multisque aliis fontibus lemmata sua haurit.

Quia hac in mythistoria permulta et pervaria, non solum antiqua sed etiam moderna atque adeo phantastica tractantur, voces scilicet quas numquam in scriptoribus classicis vidisti interdum offendes.

Ad Lēctōrem

CAPUT 1       CAPUT 7       CAPUT 12       CAPUT 17       Epilogue Hesternus
CAPUT 2 CAPUT 8 CAPUT 13 CAPUT 18 Epilogue Hodiernus
CAPUT 3 CAPUT 9 CAPUT 14 CAPUT 19 Epilogue Perpetuus
CAPUT 4 CAPUT 10 CAPUT 15 CAPUT 20
CAPUT 5 CAPUT 11 CAPUT 16 CAPUT 21


INDEX LOCUTIONUM NOVARUM DIFFICILIUMQUE

Sigla:
f. = fēminīnī generis;  m. = masculīnī generis;  n. = neutrī generis;  c. = commūnis generis;
dēm. = figūra dēminūtīva;  e.g. = exemplī grātiā;  i.e., id est;  sc. = scīlicet


AD LECTOREM

plēctrōrum ōrdō (sīve “synthesis plēctrōrum”),  tabula ōrdinem plēctrōrum (sīve “clāvium”) continēns ad varia īnstrūmenta (computātōria et alia) moderanda

CAPUT 1

accumulātōrium reonerābile, accumulātōriī reonerābilis ,  apparātus ēlectridis accumulandae quī per conexum ēlectricum facile iterum atque iterum ēlectride onerārī potest (minus rēctē “accumulātōrium recarricābile”)

ad nodulōs tingere (sīve per nodulōs tingere),  vestem ita post ligāmentulīs cummeīs arte temereve colligātam tingere ut tinctūrā inīquē signāta eveniat

(h)amaxicula, -ae (sc. īnfantilis),  chīramaxium

Anaheimum, -ī ,  urbs ubi sita est Disnēī Terra

antipostmodernus, -a, -um ,  Anti- est praefixum Graecum quod “contrā” sibi vult, quāpropter “antipostmodernum” est quod resistit mōtuī illī “postmodernō,” modernismum scīlicet artiumque (imprīmīs dēcorātīvārum) novitātem reiicientī, in fōrmās priscās respicientī, eōque saepe ā modernistīs prō būrgēnsī īnsulsōque habitō.

atomillum, -ī (sīve atomiscum , quae figūra Graecior eōque integrior),  atomon (dēm.)

barōcus, -a, -um ,  ad modum architectonicum opulentum pertinēns quī saeculō XVII ineunteque XVIII in Eurōpā flōruit

cephalacūstica, -ōrum ,  apparātus quī capite geritur megalophōniīsque exiguīs praeditus est quō gerēns sonōs audiat, proximī autem nōn possint (ā nōnnūllīs et pictūrātē ut “conchae auditōriae” dēnōmināta; cf. “auriculāre” quod est īnstrūmentulum ēlectricum ā surdastrīs adhibitum)

Cervīnus Mōns ,  mōns Helveticus pernōtus: Ītalicē Monte Cervino; vernāculē Matterhorn

cīnēmatomāchinula, -ae,   parva māchina cīnēmatographica (seu magnētoscopica seu digitālis)

crūricrepus, -a, -um,   crūribus crepēns

cyberecclēsiasticus, -a, -um ,  ad eōs pertinēns quī artem cybernēticam ad locum rēligiōnis tollunt

darvisus, -ī, (forsan et darvisa, -ae, c.),  sodālis ūnīus ex complūribus ordinibus ascēticīs Mahometānīs, ut verbī grātiā Sūfīs, quōrum aliquī sacra ecstatica exsequuntur, velut saltātiōnēs vehementēs velōcēsque corporis versātiōnēs necnōn et cantūs clāmōsōs (ā Persicō darvish , quod est “pauper”)

eidēticus, -a, -um ,  vōx Graeca ad imaginēs pertinēns quae et vīvidissimē percipiantur et facillimē accūrātissimēque omnibus (sīve permultīs) cum singulīs iterum referrī possint

ēlectronifictus, -a, -um ,  scīlicet ēlectricīs, sīve ēlectronicīs, māchināmentīs fictus

ēlectristīpes ēlectristīpitis (c.) ,  homō artis computātōriae, saepe omnis quoque technologiae aut scientiae nāturālis aut litterārum generis scientiae fictae, adeō studiōsus ut cēterās grātiās hūmānās, e.g., comptum atque vestis cultum, neglegat, quōcircā et plērumque ab aliīs prō īnsulsō habētur (etiam “Disculifer,” “Dictyodūlos,” “Plicifex” sīve “Scāpifex,” “Mūripalpus,” “Hypertextiunculus,” “Caudex bīnārius,” “Computātruncus”)

faeëricī deī,   scīlicet nūmina minōra Celtica quae “faeëriae” sīve “faeriae” sīve “fāëriae” nuncupantur

genum, -ī ,   monas minima hērēditātis corporālis (secundum scientiam geneticam)

Geōrgius Will,   professor atque diurnārius Septentrioamericānus

Grandipēs Grandipedis ,  Grandipēs horridus nemorivagus, animāns cryptobiologicum in reconditissimīs, ut trāditur, silvārum locīs latēns in eā regiōne Cīvitātum Foederātārum Americae quae inter sōlis occāsum septentriōnēsque spectat necnōn in Canadae regionibus cōnfīnibus

iacca, -ae ,  vestis superior tunicae curtae similis

identiplasticus, -a, -um (vel Graecius, sed dēfōrmius, “tautotētoplasticus”; Latīnius sed aequē dēfōrme “identitātifōrmātīvus”),  vōx technica psychotherapeutica ad id pertinēns quod hominis identitātem (sīve suī ipsīus nātūrae condiciōnisque nōtiōnem) fōrmat (vidē subsequa capitula)

incīsor computātōrius, incīsōris computātōrius (sīve effrāctor computātōrius ), latrō aut homō turbulentus quī perītiā artis computātōriae fultus in aliēna computātōria datōrumve ordinātōria irrumpit ut maleficia perpetret

lēns lentis, f.,   nōn sōlum legūminis grānum pernōtum sed etiam similī fōrmā orbis vitreus rērum imāginem sīve augēns sīve minuēns

Līberimontānus, -a, -um,   eius vīcī Seattlēnsis cui nōmen Mōns Līber: vernāculē Fremont

lūdicrifex lūdicrificis ,  is quī puerōrum lūdicra fabricat

maīzium īnflātum, -ī -ī : merendula ex maīziī grānīs displōsīs cōnsistēns, saepe sāle aut būtyrō, interdum dulciolō, temperāta, quae in theātrīs cīnēmatographicīs aliīsque locīs oblectāriīs cōnsūmī solet

Miculus,  sc. Miculus Mūs, quī est persōna in spectāculīs animātis Disnēiānīs

neuricus, -a, -um ,  ad neura (i.e., ligātūrās fibrātās intrā systēma neuricum signa ēlectrochēmica ferentēs) pertinēns

notīs persignātus, -a, -um ,  imaginibus scrīptūrāve, ardentī ferrō adhibitō, compūnctus – quae notae apud Cicerōnem (Off. 2.7) Thrēiciae vocantur

noviaevālis, -e ,  ad Novum Aevum, quod dīcitur, pertinēns

nylōnium, -ī ,  id generis māteria plastica (ex petroleō cōnfecta) quae vernāculīs linguīs nylon dēnōminātur

orbiculī captantēs, orbiculōrum captantium (sīve butōnēs captantēs),  pāria orbiculōrum/butōnum/globulōrum ad vestēs colligandās adhibita, quōrum orbiculus superior, quī est fēminīnus, et īnferior, quī masculīnus, digitōrum pressiōne coaptantur

palaeopōlīum, -ī ,  taberna ubi redivīva, plērumque nōn per sē valdē pretiōsa saepe autem in pretiō habita, vēneunt (etiam “taberna nūgigerulāris”; cf. “taberna antiquāria,” ubi vēnduntur opera antiquiōra atque interdum antiquissima ēlegantissimaque)

Parātus LA™ ,   nota fabricātiōnis calceolōrum vestīmentōrumque āthlēticōrum (litterae initiālēs ēnūntiandae ut “el-a”): vernāculē “LA Gear

pendulātim ,  modō pendulī (ā “pendulum,” quod est neologismus XVII. saeculī ad apparātūs hōrologiōrum pertinēns)

periodicitās periodicitātis ,  quālitās rērum quae repetuntur, saepe, praesertim apud doctrīnās philosophiae nātūrālis, per intervalla aequa sīve ōrdināta (minus rēctē “frequentia,” quod autem ad crēbritātem sed nōn necessāriē ad temporis intervalla spectat; Graecius “periodicotēs periodicotētis,” f.)

perspicillum -ī (et dēm. “perspicillulum”),  vōx ad omnis generis oculāria significanda, forsan autem rēctius id quod et “tēlescopium” vocātur dēnōmināns

pictūricula, -ae (sīve pictūrcula vel pictūrculum),  minimum elementum pictūrārum sīve impressārum sīve īnstrūmentīs vīsificīs ēlectricīs pertractātārum: vernāculē pixel

Praedōnēs : turma harpastica Quercupolitāna (vulgō Raiders )

pūmilinūmen, -inis ,  scīlicet nūmen pūmilum: vernāculē elf

radiātiō astrālis, radiātiōnis astrālis (sīve radiātiō cosmica),  radiī ēlectromagnēticī semper et ubīque in ūniversō exsistēns

rattus, -ī,  rōdēns ex familiā Mūrīdārum, antiquitus “mūs” vocātum, modernō autem aevō prō speciē dīversā habitum

retrōneuromysticus, -a, -um ,  ad eōs pertinēns quī ad neuromysticismum ā doctōre medicō Ioānne C. Lilly propāgātum (partim et ā philosophīs Buckminster Fuller, Aldous Huxley, Alan Watts atque psychotherapeutīs R.D. Laing et Fritz Perls mōtum), hoc temporis minus lātē nōtum, revertī volunt

Saxum Olōrīnum Novum ,  castellum nōtissimum pulcherrimumque in Bāvariā superiōre ad Alpēs Germānicās situm, ā rēge Ludovīcō II exstructum: Theodiscē Neuschwanstein

Seattlīta, ae ,  substantīvum adiectīvumque toponymicum ad hominēs aptius quam “Seattlēnsis,” quod rēctius ad rēs adhibētur (nam ipsī Seattlum incolentēs vernāculē sē “Seattlites” dēnōminant)

Stulticulānus, -a, -um ,  ad Stulticulum pertinēns, quī est persōna in spectāculīs animātis Disnēiānīs

tachyon, -ī ,  particula theōrētica lūce citius sē movēns eōque ūniversum nostrum iniēns statim exstincta (secundum scientiam physicam)

tenilūdiacus, -a, -um ,  ad lūdum tenisiam sive tenilūdium pertinēns, tenisilūsōrius

teratoctētus, -ūs (m.) ,  trīliō (1,000,000,000,000) octētuum (in scientiā cybernēticā)

trāminiductus, -ūs (m.) ,  pōns ferriviam super aliam viam dūcēns

TV ,  dēnōminātiō acronymica pervulgāta prō vocābulīs quae sunt “tēlevīsiō” et “tēlevīsōrium,” quod ultimum ipsum īnstrūmentum receptōrium significat (litterae initiālēs clāritātis grātiā duābus syllabīs sunt ēnūntiandae ut “te-u” vel “te-ve”)

Tylenol (n.) ,  ībuprophēnī quaedam nota fabricātiōnis

vectis lūsōrius, -is -ī ,  vectis quī in lūdīs computātōriīs atque etiam tēlevīsificis ad lūdī prōcessum moderandum adhibētur: vernāculē joystick

viscium, -ī,  pōtiō alcoholica, scīlicet ā XLIII ūsque ad L centēsimās partēs vīnī spīritum continēns, quae ex frūmentōrum mixtūrā fermentātā cōnficitur.

Ūtānus, -a, -um ,  cīvitātis Septentrioamericānae cui nōmen Ūta

velludellum, -ī ,  textile velvetō simile ex sēricō factīciō aut lānā aut aliīs textilibus nāturālibus factīciīsve cōnfectum

VR , dēnōminātiō acronymica prō Virtuālī Reālitāte, quae est systēma computātōriē gubernātum imāginēs mundī inānēs quidem sed tridīmēnsiōnālēs spectātōrīque circumdatās creandō, quibuscum spectātor etiam sibi reciprocē agere vidērī possit (litterae initiālēs clāritātis grātiā duābus syllabīs sunt ēnūntiandae, scīlicet ut “u-er” vel “ve-er”)

CAPUT 2

anax anactis,   “dominus Graecē (ἄναξ ἄνακτος)

antipalus, -ī,  “adversārius” Graecē (ἀντίπαλος)

cacodaemōn, -onos/-onis (m.),  daemonium (malignum); diabolus; homō miserandus (Graecē: κακοδαίμων)

kryptonita, -ae (m.) ,  metallum mythicum quod in fabulīs (initiō nūbēculātīs) traditur esse sōla substantia quae Virō Chalybicō nocēre vel etiam eum necāre possit

Mastīgophorus, -ī (c.),   quī flagellum tenet flagellōve verberat (vōx Graeca: μαστιγόφορος)

Sataniscus, -ī,  figūra dēminūtīva Graeca illīus vocābulī Hebraeograecī quod est Satanas

CAPUT 3

associātīvus, -a, -um,  vōx psychologica moderna (Neolatīna) ea significāns quae attinent ad “associātiōnem” sīve ad theōriās “associātīvās” rēs scīlicet psychologicās multiplicēs explānantēs hāsque ex aggregātiōne congregātiōneve multōrum sēnsuum prīmōrum et stimulōrum respōnsōrumque simplicum cōnstāre prōpōnentēs

autocarrūca, -ae,  autoraeda grandis et perlauta

Bīvis Pygocephalusque,  spectāculum animātum tēlevīsificum abiectā indolē, quondam satis populāre, prō prōtagonistīs īnsipientibus sordidīsque titulātum

braxātōrium,   taberna in quā cerevisia concoquitur atque appōnitur

būrgēnsis, -e,   ad ōrdinem cīvīlem medium attinēns sīve proprius eōrum hominum quōrum omnēs sententiae politicae et oeconomicae et coenōniologicae crēdantur imprīmīs ad bonōrum familiārium pretia et fāmam honestātis spectāre

Campānodūnum, -ī,   regiō urbis Seattlī (barbarē Belltown vocāta)

Campī, -ōrum,  urbs in cīvitāte americānā Nivātā sita, lūsibus aleātōriīs pernōta

canis aureus, -ī -ī,   nōn canis aureus Laborātōriēnsis sed ille canis aureus Āfricam Asiamve inhabitāns quī cum sōlus vagāns cadāverīnā vescitur tum gregātim praedātur (Persicē: “shaghāl”; etiam thōs thōis , m.)

capsicum annuum (rubrum frutēscēns),   capsicum rubrum quod in Hūngariā in cibōrum condītiōnem contunditur

carnelevāliter (adv.),  mōre eōrumquī carnelevālia , sc. fēsta quādrāgēsimālia aliave spectācula oblectāria vīlia, ēdunt

carpodacus, -ī   avis passerīna parva familiae Fringillidārum (finch/Fink/pinzón/pinson/fringillide )

contrāserendipitās, -tis,  vocābulum facētum originis partim arabicī (serendip = “summa fēlīcitās omnīno necopīnāta fortuītaque”) sibi volēns “summum īnfortūnium omnīno necopīnātum fortuītumque”

cummeus, -a, -um,   ex cumme factus aut cummī similis  > Cummis, -is (f ) est ea substantia quae quibusdam arboribus plantīsque Merīdioamericānīs extrahitur pertractāturque ad complūrēs rēs concinnandās.

expressārius, -ī,  quī caffeam expressam concoquit (Neoītalicē: barista )

factīciōsus, -a, -um,  huius vōcis significātiō moderna, i.e., coenōniologica psychologicaque, est “id attingēns quod ā rērum perītīs ‘factīcium’ dēnōminātur, quod est rēs aut nōtiō quam homō quispiam omnīnō crēdulus reverētur cuive potentiam magicam cōnfert; sīve, propriō sensū psychologicō, rēs aut corporis pars nōn genitālis quae habituālem efficiat ‘reāctiōnem’ erōticam sīve ‘respōnsum’ erōticum sīve ‘fixātiōnem’.”

factīcium,   vide “factīciōsus.”

fixātiō, -ōnis (f.),  vōx moderna psychologica significāns morātiōnem particulārem prōgressūs affectīvī atque īnstinctuālis immatūrā aetāte aut propter trauma grave aut propter quoddam experīmentum summē voluptuōsum incidentem

Frasier et Niles,   prīmae persōnae cuiusdam cōmoediunculae tēlevīsificae Septentrioamericānae contemporāneae, sc. frātrēs Frasier et Niles Grus, psychiātrī Seattlītae urbānissimī fastidiōsissimīque

impressum, -ī,   id quod brevī temporis spatiō summae docilitātis pernōscitur, plērumque post partum vel post exclūsiōnem ex ōvō, atque in sē gerendō “reāctiōnem” diūtinam (sīve “rēspōnsum” diūtinum, ut dīcunt rērum perītī) indūcit ergā hominem aut rem quampiam, velut studium in parentem vel prōlem vel locum > super aliquem imprimor > impressor (= is quī sibi impressa efficit)

īnstrātum, -ī,   cutis sīve inductūra super cutem aut dentem aut intrā artēriam accrēscēns

īnstructor /-ōris (centuriae militum),  mīles sagātus quī aliōs mīlitēs, praesertim tīrōnēs, ōrdine incēdere aliīsque officiīs mīlitāribus fungī docet

Klingōnica lingua,  lingua ā Dr. Marcō Okrand in ūsum programmatis tēlevīsificī cui titulus “Peregrīnātiō Interstēllāris” ficta atque in aliīs spectāculīs tēlevīsificīs cīnēmatographicīsque cum hōc coniūnctīs ūsurpāta

Līberāceānus, -a, -um,  ad Līberāceum attinēns, quondam pernōtum clāvicinem populārem Septentrioamericānum, arte quidem perītissimum sed īnsulsitātī vulgārī omnimodīs dēditum

liposuctus, -a, -um,  liposūctiōnī subiectus (vōx Latīnograeca “liposūctiō,” quamvīs spuria, est minus inhabilis quam “lipomyzēsis” vel “lipobdellisis” quōrum verbōrum figūrae verbālēs participiālēsque difficulter Latīne reddantur)

monoxylon/-um, -ī,  nāvigium Amerindicum ex ūnicō truncō cōnfectum

multizōnium, -ī,   aedificium complūra tabulāta habēns anabathrōque īnstructum (Praealta multizōnia nuncupantur et “caeliscalpia.”)

Panōramatēnsis, -es,   urbis satis opulentae, prope Seattlum sitae, cui nōmen est Panōrama (barbarē Bellevue )

perspicillāris, -is, -e,  attinēns ad perspicilla, quae sunt cuiuslibet generis īnstrūmenta humānī vīsūs per lentēs extendendī, etiam tēlescopia, quae dīcuntur

pīlātārius, -ī,   alīpta exercitātiōnēs quāsdam corporālēs praecipiēns quōdam ā Iosēphō Pīlātō, Germānō, repertās

Pius Vius Hērmānus,  persōna quaedam rīdicula in spectāculīs pelliculīsque puerilibus quondam prōdiēns, ab āctōre Paulō Rubēns repraesentāta

pompeus, -eōs,  pompae particeps

pygopērophorus, -a, -um, pērulam super natem gerēns (πυγοπηρόφορος)

pyraulicus, -a, -um,   ad pyraulōs attinēns > “Pyraulus” est īnstrūmentum tēlifōrme alimentō combūrendō in altum caelum prōpulsum.

Quakiutlēnsis, -e,   cuiusdam populī indigenae ōram maritimam inhabitantis inter occidentem septentriōnēsque spectantem (vernāculē: Kwakiutl )

quotiēns, -tis (n.),  nōmen Neolatīnum (Mediī Aevī recentiōris), ab adverbiō quod est quotiēns tractum, sibi volēns dīvīsiōnis arithmēticae prōventum, scīlicet numerum indicāns quotiēns altera quantitās in alterā capiātur  > “Quotiēns intellegentiae” est summa numerālis ab intellegentiae examinātiōne cōnsequēns, quae summa comperītur singulōrum hominum “aetātem mentālem” per aetātem chronologicam dīvidendō atque cum centum multiplicandō. Cuius computātiōnis summa C exsecūtiōnem examinātī indicat esse ad normam lēgitimam exāctam.

reāctiō, -ōnis (verb. reagere),  vōx recentiōris Latinitātis indicāns āctiōnem contrā alteram āctiōnem patrātam sīve id quod aut contrā aut propter alteram āctiōnem vel stimulum quempiam agātur

regressio, -ōnis (f.),  vōx psychoanalytica reversiōnem indicāns ad tempus superius statumve minus adaptātum

rubecula, -ae   turdus rubripectoreus

silicāceus, -a, -um ,  ad elementum silicum attinēns (ex quō tālī integrātī cōnficiuntur)

squa squae,  fēmella mulierve uxorve Amerindica, vocābulum Prōtoalgonquiānum nōnnumquam, sed nōn necessāriō, malignum (vernāculē: squaw )

stīria dulcis, -ae, -is,  glaciēs condīta crāmumve gelidum quod in bacillulō vēnditur

subcortex silvodendriticus, -icis -ī,   pars cerebrī in quā plēraque hūmānī sermōnis elementa pertractantur

tōtīus linguae īnstitūtiō,  ratiō īnstitūtōria singulās litterās singulōsque sonōs in docendō neglegēns, discipulum hortāns ut, verba singula simul tōta vīsēns, cōniciat sīve divīnet quō dē verbō agātur

trāmen onerārium, -inis -ī,  sc. id genus trāminis ferriviāriī quod onera trānsportat

Velcrō, -ōnis (m.),   appārātus textilis ex duābus fōrmīs textī nylonicī fabricātus ad vestīmenta et vāsa variaque implēmenta occlūdenda adhibitus. Adiect.: velcrōnilis = ex Velcrōne factus.

vīnī spīritus, -ī -ūs,  id quod etiam “alcohol” vocātur

CAPUT 4

ambivalentia, -ae,  proprietās imprīmīs bīnās simul significātiōnēs inter sē dīversās admittendī, quae vōx tamen saepe ad habitum animī refertur, quō homō quispiam duōs simul animī affectūs inter sē discrepantēs experiātur

aphasicus, -a, -um,   propter cerebrī morbum damnumve loquendī vel etiam verba intellegendī nōn iam capāx

atropīnum, -ī,  medicāmentum quod ad spasmōs sēdandōs sēcrētiōnēsque minuendās adhibētur

authypobolicus, -a, -um,  ad authypobolēn attinēns, quae est appellātiō technica atque psychoanalytica indicāns ab homine admonitiōnem sīve “suggestiōnem” sibi ipsī praebitam (sīcut per monitūs saepe iterātōs quibus homō sēsē exercet) quā mōs sē gerendī immūtārī temptētur > Vidē “suggestiō.”

brācae Genuēnsēs, -ārum -ium,  brācae astrictae crassaeque, ex linteō trilīcī caeruleō cōnsūtae, ōlim tantum ab operāriīs huius autem narrātī tempore ab omnium aetātum hominibus neglegentiōre modō sē vestīre volentibus gestae

braxātōrium (Vidē Caput 3 .)

cabārētus, -ī,   vōx Mediō Aevō prīmitus exorta thermopōlīum indicāns in quō cibī quoque appōnuntur necnōn ācroāmata tumultuāria, satirica, argūmenta contemporānea tractantia praebentur

cēnsūra, -ae (sīve censor, -ōris),  in psychologiā Freudiānā vīs psychologica prōhibēns quōminus cōgitātiōnēs subcōnsciae omnigenae mentem sibi cōnsciam in fōrmā originālī atque īnsimulātā intrent

cholinergicus, -a, -um,   ad receptra cholinergica sīve acētylcholīna attinēns (quae īnfōrmātiōnem per systēma nervōsum trānsmittunt)

clāvichordium, -ī,   nōmen trālāticium illius īnstrūmentī mūsicī quod Neoītalicē piano sīve pianoforte (sc. “lēne-forte”) dēnōminātur > clāvicen, clāvicinis, c. = quī clāvichordiō canit

clīnicus, -a, -um,   morbōrum in ipsīs aegrōtīs observātiōne cūrātiōneque magis quam experīmentō theōriāve fundātus

coenautocīnētum, -ī,   autoraeda longa

cōnfectōrium, -ī,   locus sīve aedificium in quō pecus mactātur

cōnfixus, -a, -um,   adiectivum psychoanalyticum ex nōmine ortum quod est “cōnfixiō,” quod invicem est propter trauma grave voluptātemve vehementem prīmīs temporibus aetātis acceptam commorātiō accidēns cuiuspiam hominis progressūs aut in affectibus aut in impetibus nātūrālibus

(suī) dēfēnsīvus, -a, -um,  perīcula aut vēra aut ficta “ego” propriō imminentia nimis cavēns

dēlūsiō, -ōnis,   in rē psychologicā, suī ipsīus dēlūsiō; opīniō falsa quam homō subcōnsciē sibi impōnit > adiect. = dēlūsiōnālis

digitāria (sanguinālis), -ae (-is),   grāminis quaedam speciēs annua, frondis satis crassae, quae saepe in prātīs novālibusque aut colitur aut tolerātur sed in hortīs atque praesertim in caespite prīvātō, prō herbā malā habita, oppugnātur

dosidion, -ī,   figūra dēminūtīva Graeca eius nōminis quod est “dosis”

ego (n. indecl. ),  vōx Freudiāna partem indicāns apparātūs psychicī mundum exteriōrem experiēns reagēnsque ad hunc

epideiximanēs, -is,  (homō) psychologicē perpulsus ut aliōrum animum in sē convertat sīve suās ipsīus potestātēs suumve ingenium etc. ostentet (minus doctē: exhibistiōnista, exhibistiōnisticus)

ēthologicus, -a, -um,  ad ēthologiam pertinēns, quae est scientia moderna hominum animāliumque mōrem sīve ratiōnem se gerendī investīgāns (Graecē: ἠθολογικός)

Geō Geōnis (sīve Gaeō Gaeōnis) (f.),  genus autoraedae

iadziācus/iassiācus, -a, -um,   ad artem mūsicam iadziācam (sīve “iassiācam”) pertinēns, quae est modōrum mūsicōrum populārium genus ineunte saeculō vicēsimō Novae Aurēliae in Ludovīciānā nātum

impressiōnisticus, -a, -um,  ad animī impressiōnēs volūcrēs lābilēsque attinēns hīsve fundātus (adiectīvum ab artis pictōriae genere quī dīcitur “impressiōnismus” ductum)

imprimor super aliquem,   locūtiō psychologica speciālis (vide “impressum” in Capite 3 )

incōnscium ūniversum, -ī -ī,  vidē “Iūngiānus”

īnfōrmātiō, -ōnis,   scientia aut impertīta aut accepta

Iūngiānus, -a,  assectātor Carolī Iūng, psychologī nōtissimī, “Incōnsciī Collectīvī” sīve “Incōnsciī Ūniversī” repertōris

lāophoricum, -ī,   autoraeda longa

Lex Murphiāna, -ae -ae,  lēx per iocum ficta secundum quam omnis rēs quae secus cadere potest secus cadet

modālitās, -ātis  proprietās aut mōmentum modum denotāns

neuron, -ī,   cellula sōmatica impetūs biochēmicōs perdūcēns, elementum systēmatis nervōsī (adiect. = “neuricus”)

parametrum, -um,   variābile cui necesse est indicātūra certa aliqua attribuātur priusquam programma quodpiam operētur vel aequātiō quaepiam persolvātur vel prōcessus quīpiam perferātur

pathologia, -ae,   morbī cuiuslibet ratiōnēs condīciōnēsque

plēctrum, -ī,  in computātōriīs: ūna ex bullulīs in ōrdine positīs quae, extrēmo digitō pulsae, circuitum ēlectronicum aperiunt quō aut typus aut iussum ēligitur (minus rēctē “clāvis’”)

psychē, -ēs (f.),   vōx psychoanalytica cuiuspiam hominis cōnfōrmātionem psychologicam vel mentālem indicāns

psychometria, -ae,  mēnsūra mentis facultātum et mōrum et prōcessuum

Pūnicus, -a, -um,   (per trānslātiōnem) ad linguae vernāculae Neoanglicoamericānae speciem quandam pertinēns, scīlicet sermōnem sēmispurium huius tamen narrātī tempore satis lātē ut koenēn ūsurpātum

reductiōnismus, -ī  (adi. reductiōnista sive reductiōnisticus),   mōs rēs nōtiōnēsve condīciōnēsve disiungendō dissecandōve magis perspicuās reddendī, praesertim sī hoc ita fit ut ipsae rēs hōc modō investīgātae propter eārum integritātem necessāriō perditam iūstō minus pendantur sīve obscūrentur sīve dētorqueantur

sēnsōrius, -a, -um,   attinēns ad sēnsūs corporālēs atque generātim ad structūrās quae impulsūs convehunt, sīcut neura

subiectīvus, -a, -um,   in cuiusvīs hominis mente vel nātūrā positus; in opīniōne tantum situs

suggestiō suggestiōnis (f.),   vōx psychoanalytica āctiōnem indicāns hominem ita in aliquid cōgitandum aut sentiendum aut faciendum addūcendī ut hic quicquam sibi suādērī nōn animadvertat > suī suggestīvus, -a, -um = authypobolicus (Quod vidē.)

theobrōma theobrōmatis (n.),   cibus ex sēminibus apparātus cui est nōmen vulgāre “cacao” (vulgō etiam: “socolāta” sīve “chocolāta/-um”)

Tomographia Positrōrum Ēmissōrum, -ae __,   methodus cerebrī examinandī quā ex isotopīs in corpus īnfūsīs ēmissa gamma-radiātiō actīnographicē relāta cerebrī mūnera exāctē dēpingit

trānslātiō, -nis,  vōx psychoanalytica condiciōnem morbidam indicāns quā in homine aegrō affectūs propriē parentī dēbitī in psychoanalyticum tractantem “trānsferuntur” utpote quī aliquātenus in locō parentis esse sentītur > trānslātiō inversa ,  condiciō quā in ipsō psychoanalyticō affectūs propriē fīliō dēbitī in aegrum quī tractātur trānsferuntur

CAPUT 5

Aquifōlia, -ōrum,   regiō quaedam Angelopolitāna, negōtiī cīnēmatographicī symbolus

Aōzum, -ī,  urbs et regiō Tzadiae septentriōnālis

attalicus, -a, -um,  ad pannum attalicum attinēns, quī est textile nitēns, permolle, lūbricum, ex acētātō aut radiōnō aut nylōniō aut sēricō cōnfectum (ā vocābulō Arabicō quod est “atlas” dērīvātum, propter similitūdinem et nōminis et reī prō “vestīmentīs Attalicīs” antīquīs vocātum, quae, ut fīlīs aureīs intexta, nitēbant; vernaculē satin/Atlas- )

avatāra, -ae (c.),   vocābulum Indicum quō nūminis incarnātiō ūnica indicātur

camaeus, -ūs,  lapis sīve gemma ita sculptus ut imāgine caelātus ēveniat, quae imāgō deinde aliō colōre variīsve pingitur

catalēpsis, -eōs (f.),   oppressiō sīve impetus vehemēns repentīnusque morbī cuiuspiam, sīcut comitiālis

catatonia, -ae,  vōx psychoanalytica eam syndromēn indicāns quae, saepius in schizonphrēniā vīsa, efficit ut mūsculī rigeant, mēns stupeat

chiffa, -ae,   textilis genus bombyceī, persubtīlis (ā vocābulō Arabicō shiff )

chorēum, -ī,  locus ubi saltātur

circus patinātōrius, -ī -ī,   ārea in quā pretiō patinātur

cōnōrum āreola, -ae,  locus ubi cōnīs lūditur (quō in lūdō lūdēns pilā gravī cito advolvendā decem cōnōs dēicere cōnātur)

cyttarītideus, -a, -um,  cyttarītide cōnflictātus, quī morbus est inflammātiō tēlae cellulāris   (minus rēctē “cellulītis”)

Dux Ducis,   agnōmen histriōnis cuiusdam, nōmine Iōannis Wayne, propter pelliculās dē bubulcīs Americānīs et bellīs et aliīs argūmentīs vehementōsiōribus factās, in quibus partēs ēgit prīncipālēs, quondam fāmōsī

epideiximanēs (Vidē Caput 4 .)

Equitātiō Lātifundiāria, -ōnis, -ae,   vernāculē the Ranchero Ride

eutrombicula, -ae,   acariī (arachnidae mīcroscopicī) larva sexipēs hominēs aliaque vertebrāta parasītāns (vernāculē chigger/Sandfloh )

Flōridānī agellī emptiō,   verba prōverbiī locō fraudis genus referentia quō lactātor agellī inūtilis (e.g., Flōridānae palūdis), nōndum īnspectī, ab ipsō tamen eximiē laudātī emptiōnem alterī tumultuāriē obtrūdit

gestābile, -is,   hoc est, tēlephōnulum gestābile

harpastum, -ī,   lūsus athlēticus Septentrioamericānus saepe, sed minus rēctē, “pedifollium/ pedilūdium Americānum” vōcitātus

iadza, -ae,   sīve “mūsica iadziaca/iassiaca,” Novā Aurēliā oriunda

iungala, -a,  abdita silva pluvia ac tropica (etiam “sangala”; ambō verba dērīvāta ā vōce Indicā, sc. Palicā et Pracriticā, quae est jungala )

Ludovīciānēnsis, -e,   illīus cīvitātis Americānae cui est nōmen Ludovīciāna

mustēlīnā vīsōniā, -ae -ae,   mustēlae vīsōnis, animālis mustēlae similis cuius pellis māximī aestimātur

multizōnium (Vidē Caput 3. )

Pugnus Iudiaque ,  spectāculum pūpāle vel Angloamericānē Punch and Judy nōminātum

Stadium Māximum, -ī -ī,   Septentrionālis Americānī harpastī contentiō quotannīs ultima facta quā cuiusque annī summī dēcernuntur victōrēs

spargibulum, -ī,   apparātus tubulifōrmis quō sparguntur scatebrōsē gāsa liquidave

subium, -ī,   genus barbae super labiō superiōre cultae, quae etiam “mystax” dīcī potest

tāftas, -ae (m.) ( seu taffata, -ae ),   textilis genus lēve, rigidulum, illūstre, bellō aspectū in trānsversum costātō praeditum, ex acētātō aut radiōnō aut nylōniō aut sēricō cōnfectum (ā vocābulō Persicō “tāftah”)

“tertia dēpositiō et longum intervallum, ” locūtiō harpastō (sīve “pedifolliō”) Septentriōnālī Americānō propria (vernāculē quae sibi vult “third down and long” ) turmae offensīvae rem tantō in discrīmine versārī indicāns ut extemplō, scīlicet in proximō lūsūs spatiolō, sit opus facinore athlēticō aliquō summae artis atque audāciae

Tzadia, -ae,  terra Āfricāna, ē nōmine Lacūs Tchad appellata, quae vastīs ac dēsertīs spatiīs Saharae continētur

vēla, -ae,  textilis genus levis, sēmitenuis (dērivātum ā vocābulō Latīnō vulgārī quod est “vēla,” sc. “vēlāmen capitāle muliebre” sīve “flammeolum”; Francogallicē voile )

vellūtinus, -a, -um,   ad vellūtum sīve “velvētum” attinēns vel ex hōc cōnfectum, quod textile mollissimum opīmissimumque tāctū est, utpote plērumque cōnsistēns ex fundāmentō gossypinō super quō contexitur ordō fīlulōrum laqueātōrum (vōx Mediī Aevī)

Zoloftiānus, -a, -um,   attinēns ad quoddam medicāmentum, autismum nōnnūllōsque aliōs morbōs interdum extenuāns, cui nōmen Zoloft

CAPUT 7

ballerīnus/a, -ī/-ae,  saltātor ballēmaticus sīve ballātor (vōx propria artis ballēmaticae, ē Neoītalicō ballerino )

carnelevālārius, -a, -um,   ad festa carnelevālia pertinēns (Vidē Caput 3 .)

cuneārius, -ī,    quī cuneōs Mexicānōs (carne fartōs) vēndit

hēmianthrōpoīdēs, -es,   sīve (paulō prāvius) “sēmihumānoīdēs” vel minus rēctē “sēmihūmānus”

mappulārium, -ī,  mappulārum chartāceārum tenāculum

mōrum Īdaeum,  mōrum rubrum, aptissimum quod in marmelātā sīve liquāmine pōmāriō condātur

palpum, -ī,   vōx Neolatīna membrum tāctūs indicāns, sīcut antennam vel tentāculum

sēpiacus, -a, -um (sīve sēpiāceus),   colōris sēpiae ātrāmentī

styraphricus, -a, -um (sīve styraphrōdēs, -es),   ad “styraphron” pertinēns, quod est genus māteriae plasticae levissimae sīc extentae ut spūma dūrāta esse videātur, ē vōcibus Graecīs quae sunt στύραξ (genus cummis) et ἀφρός (spūma)

tentāculum, -ī,   membrum prehēnsile (Latīnitās biologica moderna)

thalērus, -ī,   complūrum nātiōnum nummus prīncipālis (etiam thalerus et dollārium )

thronizāre,   super thronō sedēre sīve triumphāre (vōx sēriōris Latīnitātis)

Tribbulum, -ī,   bēstiola mythica, hominum amantissima, cuius est aspectus pilae villōsae (orta ex spectāculō tēlevīsificō cui titulus “Peregrīnātio Interstēllāris”)

CAPUT 8

acardiāceus, -a, -um,  colōris acardiī (occidentālis) quod est nux tropicālis Americāna incurva

Aquifōliēnsis, -e,   (Vidē Caput 5 .)

acrolexum, -ī,   (ē vōce Neograecā ακρολέξον, vulgō “acronyma,” quod minus prāvē forsitan et “acronoma” dīcī liceat)

āctiō ātra, -ōnis -ae,   ā magistrātū speculātōriō cīvīlī inceptum tam sēcrētē perāctum ut nē aliī magistrātūs quidem ipseve cīvitātis rēctor dē eō certior fiat

antiolae, -ārum,   prīmi crīnēs ante frontem pendentēs

Ānsgārius, -ī,   prīscum nōmen hodiernō Oscar congruēns

ānulus calcātōrius (sc. canthī, rotae, etc.), -ī -ī,   pars canthī quae in viam innītitur

Crapperiānus apparātus, -ī -ūs,  prīma sella familiārica ēluibilis moderna (Neoanglicē Crapper Device ), nōmināta prō Thomā Crapper (ca. 1836-1910), māchinātōre Britannō īnstrūmentōrum purgātīvōrum

authypobolicus, -a, -um,  (Vidē Caput 4 .)

cāseus sectīvus Ītalicus, -ī -ī -ī,   (Neoītalicē mozzarella )

clābulāre rūsticum, -is -ī,  vehiculum “āthlēticum plūrifāriam ūtēnsile”

coāctilis, -e,  ex pannō nōn textō factus quī calōre et humōre et māximā pressūrā ut cohaereat addūcitur (vulgō felt/Filz/fieltro )

cōnilūsōrius, -a, -um,   ē vōce quae est “cōnilūdium” (sc. lūdus in quō lūsōrēs gravissimam pilam prōvolventēs cōnōs ēvertere conantur)

cornīx (ostiāria), cornīcis (f.),   īnstrūmentum iānuae pulsandae ipsī iānuae affixum

Crapperiānus (Vidē apparātus Crapperiānus .)

dēfrūtum (Anglicum), -ī (-ī),   pōtiō perdulcis ē pōmīs acinīsve facta quae in adulēscentium cōnvīviīs, vel hōrum sollemniōribus, nūllō additō vīnī spīritū ministrātur, in adultōrum cōnvīviīs alcohole saepe permūnīta bibitur > dēfrūtālis (adiectīvum)

digitāria (sanguinālis),   (Vidē Caput 4 .)

Elmer Fudd,   spectāculōrum animātōrum quōrundam persōna, vēnātor calvus, fatuus, magnō lūdibriō “w” sonum prō “r” litterā ēnūntiāns

flannelārius, -a, -um,  ex flannellō (sc. lāneō pannō tenuiōre)

flānellātus, -a, -um,   flānellō vestītus

grānōsa, -ae (sc. pōtiō),  pōtiō dulcis Neoītalica ex glaciē condītā (vulgō granita )

hadzia, -ae,   iter sacrum quod Islāmicus quisque saltem semel Meccam facere dēbet

Hispānanglicus, -a, -um,  ad sēmisermōnēs variōs attinēns ex Hispānicō et Anglicō commixtōs, quī vulgō vel Spanglish vel espanglés dēnōminārī solent

Iennia Craig,   titulus cuiusdam negōtiī quod mulierēs adiuvat ut remacrēscant

impīlia, -ōrum,   “tībiālia” breviōra solummodo pedēs vel sōlum pedēs ipsōsque talōs tegentia

Iupulus Iupulaque,   agnōmina facēta per acrolexum ē locūtiōne orta quae est “Iuvenis Urbicola Perītus (sc. alicuius disciplīnae)” (cf. Neoanglicum Yuppie ex Young Urban Professional )

lībācunculus, -ī,   opus pīstōrium praecipuē Anglosaxōnicum quod est placentula rotundula intrā furnum in fōrmā propriā cocta, placentulā minus dulcis

Magnolia, -ae,   regiō quaedam urbis Seattlī

malvāceus color, -ī -ōris,  (Francogallicē mauve )

Mīcromalacus, -ī,  quī prō societāte commerciālī quādam programmatifice labōrat quae irrīsōriē “Mīcromalacīa” vocātur

neuron, -ī (n.),   cellula biologica, systēmatis nervōsī elementum, impetūs ēlectrochēmicōs trānsmittēns > neurōrum putātiō,  sēmitārum sīve catēnārum neurālium veterum āmōtiō novārumque creātiō, quō factō cerebrī cōnfigūrātiō subtīlis denuō fingitur eiusque mūnerum dispositiō immūtātur

nīdificātiō, -ōnis (f.) (sc. computātōria),  hierarchica positiō ōrdinum programmaticōrum intrā aliōs ōrdinēs

ocellātum, -ī,   tessera lūsōria nunc temporis vulgō domino nōmināta

Oecotopiōta, ae,  incola Oecotopiae – quod nōmen Septentrioamericae ōrae maritimae boreoccidentālis quondam inditum est ex spē in regiōne illā inquinātiōnem circumiectōrum nātūrālium propter incolārum prūdentiam māximā ex parte ēvādī posse

ōrdō subiūnctus, ōrdinis subiūnctī (m.) (sc. computātōrius),   mandātōrum seriēs in programmate vel ipsīus māchinae compositiōne praescrīpta ad quam, datā necessitāte, ad arbitrium recurrī potest (Anglicē subroutine )

pyrobolus, -ī,   apparātus displōsīvus

scōnum, -ī,  pāniculus Batāvicus levior, durior, paulillō dulcis, nōnnūllīs quoque in terrīs Anglophōnīs accepta, cui nōmen prīncipāle schoonbrot, quod sibi vult “pānis dēlicātus” sīve “pānis candidus”

sēmifactīciōsus, -a, -um,  (Vidē “factīciōsus” sub Capite 3 )

soccī cessātōriī, -ōrum -ōrum ,  calceī ēlegantiōrēs remissiōrī tamen ūsuī aptī, corrīgiīs cārentēs

Vashōniēnsis, -e,   cuiusdam īnsulae, Vashōnia nōmine, inter Seattlum Occidentāle et Tachomam sita

xērochrōmaticus, -a, -um,  pertinēns ad xērochrōmata, quae sunt colōrēs dīlūtī, attentuātī

zinnia, -ae,   genus flōrum pulchrōrum in Mexicō et regiōnibus propinquīs inventōrum et cuius speciēs commūnissima Zinnia ēlegāns nōminātur (vōx Neolatīna ā J. G. Zinn, botanicō Germānō, dērīvāta)

CAPUT 9

blatta, -ae,  Blattidum scīlicet ipsum īnsectum lūcifugum, nōn tinea lūcipeta quam veterēs cum blattā cōnfundēbant quia volant ambō

chīrālitās,  -ātis,   in omnibus corporibus circulum partemve circulī mōtū dēscrībentibus assymetria extāns dīrectiōnālis et bīnāria, seu bīdīmēnsiōnālissīcut in rotā seu tridīmēnsiōnālis sīcut in cochleā vel helice (Latīnius forsan “sinistridexteritās”)

cōnfābulātōrium, -ī,  locus Interrētiālis, “colloquiōrum conclāve” quī etiam vocābātur, in quō computātōriīs scrībentēs inter sē commercium litterārum eōdem tempore efficere poterant

ēlectris, -idis (f.),  vīs ēlectrica

Hauniēnsis, -is,  Hauniae, urbis capitis Dāniae

iūlium, -ī,   monas pancosmia labōris sīve vīs idem valēns quod 107 erga et vattium ūnum ūnam per secundam prōlātum

mentālista monisticus, -ae -ī,   quī crēdit mundum corporālem fallācem esse omnemque existentiam ex Mente sīve Animō (illō Νοῦ Platonicō) cōnstāre

meteōrum, -ī,   obiectum meteōroīdes quod atmosphaeram quampiam iam intrāvit

physiopathicus (medicus), -ī (-ī),   quī nec synergiam nec pharmaca synthetica sed potius vīctūs ratiōnem, herbās, vītamīna, malaxātiōnēs ad aegrōtantēs sānandōs adhibet

plasmaticus campus, -ī -ī,  campus (physicus) ex plasmate (sīve gāsō summē ïonizātō) cōnstāns

prālīnum, -ī,  dulciolum ex amygdalā aliāve nuce cōnstāns saccharō ustiōne īnfuscātō obducta – vel similis cuppēdō quaevīs (nōminātum ā Marchall César du Pressis-Praslin, cuius coquus prālīnum prīmum repperit) (etiam forsan “praslīnum”)

redigere in notās arcānās, encryptologizō

speculātōrium, -ī,   īnstrūmentum speculandī

theānus, -a, -um,   theae sīve ad theam attinēns (quae est pōtiō herbāria Āsiātica)

Tourettānus, -ī,  morbō sīve syndromē Tourettī afflictus, quō morbō aegrōtāns cōgitur, inter alia, ut sonōs ineptōs ēmittat necnōn et saepe sententiās contumēliōsās dē hominum modo vīsōrum vitiīs raptim vōciferētur

trānsrelātīvus, -a, -um,   ad duās plūrēsve simul partēs librī vel operis similis referēns (Neoanglicē: coreferential )

CAPUT 10

ammōniacum, -ī,   gāsum acūtum aquā solūbile, cuius fōrmula chēmica NH3

ampullae, -ārum,   chartulārum lūsus populāris quō saepissimē prō pecūniā lūditur

anabathrum, -ī,  īnstrūmentumquod hominēs inter aedificiī tabulāta tollit dēmittitque

alsūlegia equestris, -ae -is,  lūdus equestris quibusdam dīvitibis acceptissimus, etiam “polilūdium” dictus

Barbia, -ae,   genus pūpae flāvicomae

Bellōnius, -ī, persōna in Nōnī Operis Symphōnicī Iōannis Wernerī Henze quīntā parte mūsicē dēpicta

Borgōrum Rēgīna,   scientiae fictīciae spectāculōrum titulō “Peregrīnātiō Interstēllāris” inscrīptōrum persōna (cybernēticorganica sīve cyborganica)

būrgēnsis (Vidē Caput 3 .)

cadmiāceus, -a, -um,  ad cadmium, elementum metallicum, attinēns

cartusiānus, -a, -um,   colōris Cartusiae, sc. flāviviridis

cerevisia rādīcālis, -ae -is, pōtiō spūmāns dulcis Septentrioamericāna quae contrā nōmen nōn est cerevisia

chapatium, -ī,  pānis plānus Indicus plērumque trīticeus quī antequam appōnātur frīgitur

chrōma, -atis (n.),   colōris vīs satūrātiōve vel in colōre praesentia albī nigrīve

cocoīnus, -a, -um, cocī sīve “nucis Indicae magnae” sīve “nucis cocoīnae”

collagenum, -ī,   proteīnum extrācellulāre cellārum tēlam coniungēns, ā chīrūrgīs plasticīs adhibitum

condēpendentia, -ae, (i.) condiciō quā alter alterō mutuā fīdūciā nītitur; (ii.) bīnōrum hominum coniūnctiō quā alter modō psychologicē parum sānō alterō, venēnō cōnsuētūdinīve exitiōsō dēditō, nītitur

epistomium (ēlectricum), -ī, vectis commūtātōrius quō īnstrūmentum ēlectronicum accenditur extinguiturque

fascālis, -is,   tyrannidis fautor

fēdora, -ae,   genus petasī coāctilis

forulus (reciprocus), -ī (-ī ),   loculus in armāriō aliōve genere suppelectilis in quō rēs servandae pōnuntur quīque vicissim extractus aperītur, īnsertus clauditur

libellī nūbēculātī, -ōrum -ōrum,  libellī fābellās per gryllōs pictōs narrantēs quārum dēverbia in nūbēculīs scrībī solent

maīzius, -a, -um,    maīziī, sc. Novī Mundī frūmentī generis commūnissimī

mēnsūra, -ae,   sc. dīmēnsiō (sc. vōx poētica)

mūscāceus, -a, -um,   mūscī colōris

neobūrgēnsis, -s,   (Vidē “būrgēnsis” sub Capite 3 .)

Novellus, -ī,   ūnus ex illīs hominibus quī post Secundum Bellum Mundānum adolēvērunt, annīs quīnquāgēsimīs flōruērunt, mōrēs cīvīlēs occidentālēs in dubium vocāvērunt, vestītūs et urbānitātis normās trānslātīciās repudiāvērunt. (Subsequa generātiō, exeuntibus sexāgēsimīs annīs flōrēscēns, aequē magisve rebellis, pharmacōrum sumptuī plērumque dēditior, in bonam partem “Scītī” vocantur, in pēiōrem “Hispidulī.”)

orchis, -is (f.),  flōs tropicālis pulcherrimus

platineus, -a, -um,  colōris platinī metallī; huius coloris crīnibus

polybolum, -ī,   sclopētum māchināle automatārium

Pompa Rosāria, -ae -ae,   illūstris pompa Septentrioamericāna cuiusque annī prīmō diē Pasadēnae habita

Praefectus Lēgātus Data,   scientiae fictīciae spectāculōrum titulō “Peregrīnātiō Interstēllāris” īnscrīptōrum persōna (androīdēs)

relātīvisticus, -a, -um,   ad lēgem relātīvītātis attinēns > velōcitās relātīvīstica: velōcitās tam magna ut lēgis relātīvitātis effecta clārē observārī possint

rumbālis, -e,  “rumbae” saltātiōnis Cubānae

sambālis, -e,  “sambae” saltātiōnis Brasiliēnsis

Scapī X,   seriēs quaedam spectāculōrum tēlevīsificōrum generis hinc scientiae fictīciae illinc horrōriferī

Sodālitās Sāturnia,   sodālitās cuius sociī omnēs raedam generis ‘Sāturnus” possident

subavellānāceus, -a, -um, colōris nucis avellānae sed pallidior (avellāna est nux parva rotunda, glandī similis)

sublātrātōrium, -ī,  gravissimum megaphōnium sīve gravissima ēchēōrum pars cuius sonus nōn iam ut sonus sed potius ut merus vibrātus gravissimus percipitur

supernova, -ae,   tōtīus stēllae displōsiō māximē calamitōsa

suprāreālisticus, -a, -um,   ad suprāreālismum attinēns, cuius doctrīnae artificiālis interpres vel nōtissimus exstitit Salvātor Dalí Hispānus

svāmius, -ī,   honorātus sacerdōs doctorve rēligiōsus Indicus (Sānscriticē svāmī )

tamālicus, -a, -um,  tamālum (Tamal est cibus Mexicānus ex maīziō et carne cōnstāns folliculōque maīziō involūtus.)

vazīrus, -ī,   magistrātus quondam in rēgnīs califātibusque Islāmicīs māximē pollēns (Arabicē “vazīr”)

Vulpēs Mulder,   “Scapōrum X” persōna

Zorrō Zorrōnis,   antīquae Californiae hērōs populāris fābulōsus, corruptōrum magistrātuum Angelopolitānōrum adversārius (Hispānicē zorro = “vulpēs”)

CAPUT 11

arcuballista, -ae,  arcus mediaevālis radiō retractōriō manuleāque īnstructus

CAPUT 12

ADN,  acidum deoxyarabīnōsinucleïcum (minus rēctē “deoxyribōnucleïcum”), sc. illa macromōlēcula longissima quae cuiusque animantis īnfōrmātiōnem ad duplicātiōnem biologicam, sīve “replicātiōnem,” necessāriam in sē continet

alsūlegiālis (brūmalis),   alsūlegiae, quae est lūdus in quō super glaciē patinantēs pilā clāvīsque certant

anthemarachnē, -ēs,   idem quod “flōridarāneus” (compositum Graecum)

arachnē, -ēs,   arāneus (vōx Graeca)

Avōnāria īnstitrīx, -ae -ae,   quaelibet ex innumerīs fēminīs 145 ferē terrārum quae remedia cosmētica generis “Avōn,” vēnditant, saepe ōstiātim

Barnius, -ī,   persōna tēlevīsifica, parvulōrum in oblectāmentum ficta, cui erat fōrma dīnosaurī violāceī

bīl(l)iō (f.) = 1,000,000,000 sīve “mīlliardus”

Brīgēnsis, -is,  eius Francogalliae regiōnis quae nunc Brie nuncupātur

carnelevālis, -is,   (Vidē Caput 1 .)

Cōnānus, -ī,  sc. “Cōnānus Barbarus,” persōna fictīcia pelliculārum, libellōrum nūbēculatōrum, cēt.

elfinī/elvinī dī, -ōrum -ōrum sīve elfina/elvina nūmina, -um -um,   entia praeternātūrālia mythica quae loca sēmōta et rūrestria inhabitāre putābantur quaeque interdum et aspectū et indole prō dīs faeëricīs similibus habita sunt (sermōne Anglosaxonicō antīquō: elfen sīve elven )

Estefan, Glōria,  cantuum populārium cantātrīx Hispanoamericāna in vulgus quondam grāta

faciālis, -e,  faciēī (vōx Mediī Aevī)

frappacināceus, -a, -um,   colōris frīgidae pōtiōnis illīus suffuscae quondam populāris, frappacino nōminātae, quae imprīmīs ex caffeā, flōre lactis, theobrōmate, saccharō cōnstābat

gausapa, -ae (sīve gausapa, -ōrum ),   thōrāx lāneus vel camisia crassior quae Neoanglicē sweatshirt nōminābātur

Grave Metallum,  genus mūsicae vibrivolventis magnisonum, perrapidum, violentum

Gutōnēs,   sīve Gothī, quī mythistoriārum horriferārum “Gothicārum” quondam dictārum exemplārī studentēs vestēs ātrās induēbant capillōsque in ātrum aliōsve arcessītōs colōrēs tingēbant ac curābant ut vultus semper perpallidus labiaque pulla vidērentur

Hermagēdon, -ī,  locus Biblicus (Apocal. xvi:xvi), quō nōmine procul dubiō Megiddō campus  significātur, ubi praedīcitur fore ut ultimum proelium inter Bonum et Malum gerātur

laticia cummis, -ae, -is (f.),  quae vulgō “latex” dīcitur

libellus nūbēculātus (Vidē Caput 10 .)

Manilōv(us), Barrius,   cantuum populārium, saepissimē amātōriōrum, cantor Septentrioamericānus in vulgus quondam grātus

Mauia, -ae,   īnsula Havaiāna

mōrum Īdaeum, -ī -ī,  mōrum magnī aestimātum rubicundō sīve rosāceo colōre quod saepe condītur

novicoquīnāriā, -ae   novae coquīnae vel barbaricē nouvelle cuisine (Nova coquīna, vīcēsimī saeculī annīs octōgēsimīs prīmum dīvulgāta, coquīnā ipsā Francogallicā fundāta est sed saepissimē levior erat, quam exercentēs impēnsa quam recentissima praepōnēbat, compositiōnibus semper novīs studēbant.)

octūpēs, octūpedis,   hoc est, octipēs

orca, -ae,  (i.) mōnstrum mythicum; (ii.) bālaenae genus

phōtographēma, -atis (n.),    imāgō phōtographica

pūrum, -ī,   sc. pūrum tabāci volūmen sine chartā factum

quantālis, -e,   ad scientiam physicam quantālem (sīve “quanticam”) pertinēns

rapicus,   vel rapisticus, sc. ad genus cantuum Āfroamericānōrum pertinēns quod rhythmum fortem cōnstantemque atque in versibus homoeoteleuton semper postulat

rāpum, -ī > caulēs rāpa vocātī,  “caulorāpa” sīve “rāpocaulis” (m.) cuius nōmen Linnaeānum est Brassica oleracea gongylodes

sclopētātim,   modō quō sclopētō ēmittuntur globulī (Sclopētum est īnstrūmentum manū manibusve tolerātum, quō, pulveris bombardicī/pyriī ope, proiectilia parva ad scopum māximā, immō mortiferā, velōcitāte mittuntur.)

sīsmographāre,   id quod facit īnstrūmentum sīsmographicum, terrae mōtuum dētēctōrium

Spurcī,   vel Squālidī, quī artis mūsicae vibrivolventis cuidam generī Seattlī nātō studuērunt (vulgō grunge )

Stephanus King,   mythistoriārum horriferārum scrīptor Septentrioamericānus in vulgus quondam grātus

tudiculāris, -is,  eius ludī in quō pilae super mēnsā crepīdine īnstructā positae baculō, “tudicula” nōminātō, in sinūs sīve marsupia impellendae sunt

vellūtinus, -a, -um,   (Vidē Caput 5 .)

CAPUT 13

acarus, -ī, m.,   īnsectum mīcroscopicum in pulvere vigēns, multōrum apparātum respīrātōrium irritāns (vulgō acarien, mite, Milbe )

ammōniacum, -ī,  compositum gāsōsum mordāx, incolor, praefōcābile quod aquā facile dissolvitur cuiusque compositiō chēmica est NH3 .

bioton, -ī,   animāns, organismus (ē Graecitāte scientālī)

cyclus oestrālis, -ī -is,   seriēs mūtātiōnum physiologicārum intrā genitālia aliaque mammiferārum viscera ex alterō in alterum lascīviae Venereae tempus sē extendēns

embryō embryōnis, m.,   fētus nōndum partus (ē Graeco-Latīnitāte scientālī)

euphausia, -ae,   cuiusvīs generis crūstācea cammarifōrmia exiguissima quibus vēscuntur bālaenae quaedam

hormon hormontis, n.,   quodvīs ex permultīs compositīs biochēmicīs, velut īnsulīnum et thyroxīnum, quae in glandulīs fōrmantur atque in quibusdam organīs textibusque corporālibus commūtātiōnēs chēmicās efficiunt (etiam “hormōnum”)

“Iūgera Viridia, ” spectāculum tēlevīsificum levis mōmentī quondam, sīcut et “Sinūs Vigilia,” in vulgus grātum

manicomium, -ī,   aedēs in quibus coercentur quī īnsāniā sīve dēmentiā labōrant (Vocābulum Graecum. Aequē Graecum est “phrenocomium.”)

meteōron, -ī,   lapis sīve saxum per cosmum vagāns: etiam “meteōrolithus” vel, praesertim sī minor est, “meteōrītēs”

mīcrobium, -ī,   animāns mīcroscopicum vel, saepe, bactērium pathogenicum

oestrālis (Vidē “cyclus oestrālis.”)

Pān Pānis (acc. Pāna), c.,   simia Āfricāna hominis cōnsanguinea (vulgō chimpanzee, chimpanzé, Schimpanse )

psychē, -ēs, f.,   mentis structūra sīve compositiō psychologica, praesertim ut impulsuum fōns vel causa

psychōsis, -is/eōs, f.,   mentis perturbātiō ultima

sperma spermatis, n.,   sēmen, praesertim id quod genitālibus māsculīnīs efficitur

steroīdes, -is, n. >  Medicāminum “steroīdum” vocātōrum sunt ūsus et effecta pervaria.

tetracyclīnum, -ī,   medicāmen antibioticum dīvulgātum cuius compositiō est C22 H24 H2 O8

CAPUT 14

ADN (Vidē Caput 12 .)

anaplasticus, -a, -um,  ad chīrugiam anaplasticam sīve calliplasticam attinēns, quā arte corporis partēs pulchritūdinis causā chīrūrgicē ēmendantur sīve exōrnantur

Angelīna Jolie,   scaenica cīnēmatographica quondam celebris

arachis arachidis, f.,  biiugis putāminis nux Novī Mundī indigena, in CFA acceptissima, plērumque ad pastilla farta paranda ūsurpāta, saepe ūnā cum quilō aut pōmīs condītīs

astēr astēris, m.,  genus flōrum dīversōrum colōrum

Avis Ignea, -is -ae,  nōmen raedārum “mūsculōsārum” dictārum quae quondam apud sociētātem Pontiac fabricābantur

Barbaropolitānus, -a, -um,   Barbaropolis (sīve Sanctae Barbarae urbis)

Cabūrcula, -ae,   dē nōmine “Cabūra,”quae est Afgānistaniae sīve Bactriae caput

Caesaraugustānus, -a, -um,   Caesaraugustae sīve urbis nunc Zaragoza nominātae

cariī condīmentum, -ī -ī,   condīmentum Indicum et Asiāticum ex complūribus variīsque odōribus parātum (etiam “pulvis carius”)

Carmēlus, -ī,  rēmōtum oppidum Californiānum aerātissimum (etiam “Carmēlum”)

celluloīda, -ae,  māteriēs ex quā fit pellicula phōtographica et cīnēmatographica

chartophylacium (negōtiōsum), -ī (-ī),   sarcina parva, rigida, ā negōtiātōre saepe ūsurpāta

CFA,   id est, Cīvitātēs Foederātae Americānae

cīnēmatēum, -ī,   sc. theātrum cīnēmatographicum

clāvichordium, -ī, sīve plēctrocymbalum (variōrum generum) > clāvichordium prīstinum (sīve mēnsāle sīve epitrapezium) > clāvichordium classicum (sc. modernō minus – vulgō fortepiano ) > clāvichordium modernum (sīve rōmanticum – vulgō pianoforte )

Comptōnēnsis, -e,   Comptōnī, quod est megalopolis Angelopolitānae urbsquaedam egēnior (vulgō Compton )

convectiōnem petere,   ā gubernātōribus trānseuntibus vectūram petere

Crataegodūnēnsis, -ē,   urbis Crataegodūnum nōminātae, quae vulgō nōminātur Hawthorne

Cripānus, -ī,   cuiusdam gregis praedōnum et pharmacopōlārum urbānōrum (Neoanglicē Crip )

currus tractōrius, -ūs -ī,   sc. quī cēterum trahit tramen ferriviārium

dēficientis immūnitātis pathogonum, -ī,   pathogonum litterīs HIV signātum

delphīnium, -ī,   genus flōrum dīversōrum colōrum

Didacopolis, -is, f.,   urbs Californiāna incolārum numerō secunda, iuxtā Mexicum sita

Diēs Memoriālis, Diēī Memoriālis, m.,   ultimus diēs Lūnae mēnsis Māiī, quō CFA cīvēs veterānōrum dēfūnctōrum memoriam colēbant (etiam “Memoriālia”)

excipiō excipere excēpī exceptum,   sc. sīve cīnēmatographicē sīve taeniā vīsificā phōtographāre (Quī māchinā cīnēmatographicā ūtitur est “exceptor.”)

Genuēnsēs brācae/braccae, ium -ārum (Vidē Caput 4 .)

gerbillicus, -a, -um,   ad gerbillōs attinēns (quī sunt rōdentia cricētīs similia quae quondam ad nefanda ūsurpābantur)

gestābile, -is, n.,   hoc est, tēlephōnum gestābile (sīve “cellulāre” sīve “habile”)

glycōsa sanguinis, glycōsae sanguinis,   saccharī genus (C6 H12 H6 ) sanguinī necessārium

gymnogyps gymnogypis, c.,   avis raptrīx māxima vulturifōrmis quondam paene extincta, nunc temporis in Californiā et Nevātā modicē vigēns (cuius nōmen Linnaeānum est “Gymnogyps

californiānus”)

haematothēcārius, -ī,   quī sanguinis trānsfūsī frīgidārium administrat vel novum sanguinem trānsfundendum ambit (etiam sed minus rēctē: “haemothēcārius”)

hinna, -ae,   nōmen Arabicum tinctūrae rubricōsae parātae ex illā plantā cuius nōmen Linnaeānum est Lawsonia inermis

homophylophilus, -ī, c.,  vōx Graeca quam cinaedus minus contumēliōsa neque, ut homosexuālis , spuria

Huardus Stern,   hospitum radiophōnicōrum Americānōrum odiōsissimus scurrīlissimus nefandissimus ideōque in vulgus quondam grātissimus

Humalibum, -ī,   urbicula maritima Californiāna satis aerāta prope Angelopolim sita, quod nōmen ortum est ex “Humalibo,” nōmine invicem indigenā cuiusdam antiquī fundī illō locō ōlim sitī

īātrēum, -ī,   nosocomīum parvum, quāle etiam “clīnica” vocātur

Īlicum, -ī,   regiō Angelopolitāna vulgō Encino nōmināta

imprimō imprimere impressī impressum, sīve in pelliculam cīnēmatographicam phōtographicē referre sīve magnētographicē in taeniam sīve mēchanicē in discōs plasticōs sīve ātrāmentō in chartam

Issaquā(c)hum, -ī,  suburbium quoddam Seattlēnse

iūniperum vīnum, -ī -ī,   tēmētum ē iūniperō factum (etiam “iūniperātum” sīve “aqua vītae iūniperāta”)

Lamborgīnia, -ae,   genus raedae cursōriae summē sūmptuōsae (Ītalicē Lamborghini )

lanternāria cucurbita, -ae -ae,   cucurbita grandis luteō colōre, plērumque ad crūsta paranda ūsurpāta, quae in Cinerellae fābulā in carrūcam vertitur

LAX,   sigla Āeriportūs Angelopolitānī Internātiōnālis

lēns (Vidē Caput 1 )

lycopersicum, -ī,   Novī Mundī fructus vulgō “tomāta” similiterve nōminātus

macarēnicus, -a, -um,   ad macarēnam attinēns, quae fuit saltātiō rīdicula in vulgus quondam grāta

multizōnium, -ī (Vidē Caput 3 )

Novum Eborācum, -ī -ī,   Cīvitātum Foederātārum urbs omnium crēbērrima

octētus octētūs, m.,  in arte cybernēticā “bitī” (sīve bīnāriī digitī) octōnī quibus in linguīs computātōriīs significārī solent litterae digitīque numerālēs

paxamatium, -ī,   crūstulum tenue fragileque, seu salsum seu dulce

perseus, -ī, f./m.,   arbōs cuius fructus viridis pinguiorque est persea, ab indigenīs avacāte dicta, Latīnē etiam “avacātum.”

plūmārium opus, plūmāriī operis, n.,   sēricum figūrīs ēminentibus sīve pulchrīs fīlīs (saepe aureīs argenteīsve) intertextum

Raleiēnsis, -is,   Raleiae, Carolīnae Septentriōnālis capitis

rappisticus, -a, -um   (Vidē Caput 12 .)

Rattōrum Grex, _ Gregis,   coetus cantātōrum et ācroāmatum vīcēsimī saeculī sexāgēsimīs annīs nōtissimōrum ac prō scītissimīs lepidīssimīsque habitōrum (Petrus Lawford, Franciscus Sinatra, Samuel Davis Iūnior, Decānus Martin, Iacobus Bishop)

Rēgīnēnsis, -e,   Rēgīnī, quod est urbis Neoeboracēnsis regiō (vulgō Queens )

Rockford, Iacobus, -ī,   cuiusdam seriēī tēlevīsificae persōna, perscrūtator prīvātus Angelopolitānus, ab histriōne Iacobō Garner quondam repraesentāta

samba, -ae,   saltātiōnis genus Brasiliānum

scaenārum magister, -ī,   quī fābulae pelliculaeve scaenātim parandae dīrigendaeque praeest

Schwarzeneggerānus, -a, -um,   Arnoldī Schwarzenegger, cuiusdam histriōnis pelliculārum vehementōsārum, quī posteā in rē pūblicā versātus est

sēmīophorum, -ī,   sc. lūminibus īnstructum viridī, rubrō, sūcineō ad vehiculōrum commeātum regendum

spatitempus spatitemporis, n.,   systēma quattuor coōrdinātōrum physicum in quō versantium rērum (atomīs māiōrum) locus certō temporis mōmentō cōnstituī potest (locūtiō ē doctrīnā Albertī Einstein dērīvāta)

tēlephōnēma, -atis, n.,   vocātus tēlephōnicus

tēlephōnotypicum signum (vel nūntium),   nūntium inter tēlephōna missum sed litterīs scrīptum

terrārium, -ī,   vīvārium, praesertim parvum ex vitreō in quō mōnstrantur plantae bēstiolaeque

thea, -ae,   quae est pōtiō herbāria Āsiātica, Anglīs acceptissima

theobrōma theobrōmatis (n.),   (Vidē Caput 4 .)

τὸ καλόν,   pulchrum decōrumque, pulchritūdinis exemplar (locūtiō Platonica )

tropicus, -a, -um,   ad zōnās tropicās (sīve Cancrī sīve Capricornī) pertinēns vel ibi vīvēns vigēnsve (etiam “tropicālis”)

turcoïsinus, -a, -um,  cuiusdam lapidis color, quī etiam “turcicus” vel “turcōsus” dīcitur (quae vōcēs omnēs sērā Latīnitāte exortae sunt)

vanillāceus, -a, -um,   ē vanillā factus, vanillam resipiēns redolēnsve

vellūtinus, -a, -um,   (Vidē Caput 5 .)

versātilis discus, -is -ī,   id genus discus cuius nōmen integrum est “discus versātilis digitālis” (sīve “DVD”)

vertitōrium, -ī,   īnstrūmentum cochleīs (sc. metallicīs) extorquendīs impellendīsque

Viltiscīra, -ae,   longissima via Angelopolitāna emporiīs caeliscalpiīsque passim frequēns

virtuālis, -e,   nōn vērus sed mentem sēnsūsve valdē similiter afficiēns atque is quī vērus est (Latīnitās moderna)

Urbisaeculāris, -e,   Urbis Saeculāris, quae est regiō Angelopolitāna prope Beverlicollēs sita, sc. ubi quondam positae erant fabricae cīnēmatographicae 20th Century Fox

CAPUT 15

antholops antholopis (m.),   dorcas māior (etiam “antalapus”)

aphis aphidis (m.),  īnsectum succisūgum, saepe plantārum vastātor

cacteus, -a, -um,  cactī; cactō similis (Latīnitās Mediī Aevī)

cynocephalus, -ī (m.),   sīmia mediae magnitūdinis fūcōsārum clūnium (vulgō baboon/Pavian/ babuino cēt.)

leucaethiops leucaethiopis (c.),   cuius cutis capillīque peralbī sunt – quae vōx, quandam anōmaliam geneticam indicāns, dērīvāta est ā nōmine Leucaethiops quod adhibētur ad nigrā cute Āfrōs dēscrībendōs, velut imprīmīs quondam Aethiopēs morbō cutāneō quōdam labōrantes pigmentum dēlente

mīl(l)iō mīl(l)iōnis, f.,   deciēs centēna mīlia (sc. verbōrum compendium modernum, veteribus parum necessārium, nōbīs invicem perūtile)

oryctēropūs oryctēropodis/oryctēropodos (c.),   animal vulgō aardvark sīve “porcus terrestris” nōminātus

samānus, -ī,   magus et sānātor quī inter mundōs nātūrālem et supernātūrālem officium exercet internūntiī

Sōsia, -ae (sīve Sōsias, -ae, m.),   sc. “alter ego” quod dīcitur (Vidē Plautī cōmoediam titulō īnscrīptam Amphitryon. )

subclassis, -is, f.,  classis/dīvisiō secundāria (vulgō subset )

CAPUT 16

adhaesīvae (lentēs), -ārum (-ium),   sc. quae sine compāgulā ūllā oculīs rēctā applicantur

anabathrum, -ī  (Vidē Caput 10 .)

anaplasticus, -a, -um  (Vidē Caput 14 .)

asymmeter, -tra, -trum,   nōn symmetros (quod apud Boëthium

legitur)

autobirotārius, -ī,   quī birotam automatāriam gubernat

Barbara Eden,   scēnica Septentrioamericāna quae quōdam in spectāculō cōmicō tēlevīsificō daemoniī ampullāriī partēs ōlim ēgit

beānus, -ī,   tīrō acadēmicus quī prīmō annō studiīs incumbit (vōx seriōris Latīnitātis)

coiōtānus, -a, -um,   coiōtis  (Sc. coiōtēs, -is   est vocābulum indigena illīus bēstiae canīnae cuius nōmen scientificum Linnaeānum Latīnē loquentibus inūtile est canis lātrāns .)

Colōniēnsis aqua, -is -ae,   odōrāmentum virīle

crucella, -ae,   sc. crux parva

Edmundiēnsis, -is,   illīus oppidī Vasintoniēnsis, suburbiī Seattlēnsis, cui nōmen est Edmundiī

elixīr elixīris ( sīve elixīrium, -ī), n.,   alchēmistārum pōtiō potēns vel pōtiōnum quoddam genus, seu vītālis seu alia (vōx Mediī Aevī ex Arabicō sermōne orta)

endophōnum, -ī,   apparātus ēlectronicus per fīla interiūnctus quō intrā aedificium aut nāvigium vōce commūnicātur

Gemma, -ae,   cantātrīx quaedam generis mūsicī agrestis Septentrioamericānī

garūpa, -ae,   genus percae maritimae magnae (Anglicē grouper )

gryllicus, -a, -um,   “gryllōrum” sīve picturculārum cōmicārum

hippoglōssus, -ī,   piscis plānus māior (vulgō halibut / Heilbutt / grand flétan )

index albus, indicis albī,  index tēlephōnicus hominum, saepe etiam īnscriptiōnēs cursuālēs suppeditāns (Sc. societātum mercātōriārum indicēs flāvī, reī pūblicae caeruleae esse solēbant.)

lōtor lōtōris, m.,   mammiferum omnivorum Americae Septentriōnālis et Mediae quod super oculōs persōnam ātram gerere vidētur atque cibōs suōs lavat

manūballista, -ae, f.,   sclopētum manuāle (Vidē Caput 12 .)

minūta, -ae,  sc. hōrae pars minūta ē sexāgēnīs invicem secundīs (partibus) cōnstāns

mōtōrium, -ī,  sc. īnstrūmentum māchinae agendae

muppetāna puppa, -ae -ae,   puppa māior generis vulgō quondam grātī (etiam “muppetta”)

Nāopolitānuus, -a, -um,   illīus suburbiī Angelopolitānī cui nōmen est Nāopolis sīve “Urbs Templī”

orbiculī captantēs   (Vidē Caput 1 .)

orchidāceus, -a, -um,   colōris cuiusdam perpulchrī flōris plūvisilvestris (i.e., orchis orchis, f.)

pictūrcula, -ae   (Vidē Caput 1 .)

praeparātōria schola, -ae -ae,  Septentrioamericāna schola secundāria sīve “superior” sūmptuōsa quam frequentāre solēbant potentium līberī, quōrum loquēla vestiumque modus nōnnumquam perfastīdiōsus erat, quamobrem tālēs hominēs per tōtam vītam “praeparātōriunculī” vocābantur

pūnctilisticus, -a, -um,   ad id genus pingendī quod pūnctilisimus dīcitur secundum quod pictor nōn līneīs ictibusve longīs pingit sed tantum pigmentī pūnctīs

Seattlīta, -ae   (Vidē Caput 1 .)

secunda, -ae,   temporis pars brevis, quarum in singulīs minūtīs sunt sexāgēnae

sclopētātus, -ūs, m.,   sclopētī displōsiō (Vidē Caput 12 .)

Siamkiāmum, -ī,   urbs Sīnēnsis dēnsissima (vulgō Honkongum)

subūcula lōrea, -ae -ae,   sc. cuius partēs superumerālēs lōra sunt

CAPUT 17

ad cēram tinctus,   sc. eō modō tinctus quī vulgō batik dēsignātur

algorismus, -ī   praeceptōrum ōrdō quō problēma mathēmaticum per numerum fīnītum ratiōnum solvī possit (vocābulum Arabicum Mediō Aevō in Latīnitātem acceptum)

auscultābulum, -ī,   trālāticiī tēlephōnī pars quā tēlephōnicē et auscultāmus et loquimur

autocīnēticus, -a, -um,   sc. vehiculōrum automatāriōrum

Aviārius Īnsulae Pelicānōrum,   homicīda Septentrioamericānus fāmōsus, nōmine Robertus Stroud (1890-1963), quī duōs librōs dē fringillīs Canāriīs in carcere cōnscrīpsit indidemque dīvulgāvit

cadmium, -ī,   metallum, elementum ūndēquīnquāgēsimum, cuius pondus atomicum est 112.4

chlōrum, -ī,   elementum halogonicum venēnōsum quō ad varia purganda ūtimur cuiusque numerus atomicus est 17, pondus 35.453

Chrīstīna Baranski,   scēnica Septentrioamericāna alicuius fāmae prīmum adepta cum iam mediae aetātis erat, cui saepissimē partēs tribuēbantur prōtagōnistae amīcae māiōris nātū profāniōrisque indolis

Columbus, -ī,   persōna tēlevīsifica Septentrioamericāna quondam vulgō grāta, homicīdiōrum sc. investīgātor quī speciē nōn sōlum clēmentiae sed etiam imperītiae sīcārium vērum, saepissimē magnātem astūtum potentemque, semper dēprehendēbat (vulgō Columbo )

crūstulum, -ī,  nota vel vestīgium cybernēticum quod per situm Interrētiālem apertum in aperientis īnstrūmentī computātōriī discō dūrō relinquitur

dosis, -is, f.,   medicāmentī venēnīve portiō (vōx Graeca)

embryō embryōnis, m. (Vidē Caput 13 .)

ephausia, -ae,   crūstācea minima gregātim nantia, bālaenārum aliōrumque cibus (etiam: ephausia, -ōrum, n. pl.)

forulus reciprocus, -ī -ī,   “armāriī loculātī” loculus suprā intēctus in quō rēs conduntur et quī, ut ānsā īnstructus, per vicēs ēlābitur atque iterum in armārium illābitur

genōma genōmatis, n.: Tōta cuiuspiam organismī chrōmosōmata (sīve, Graecius, chrōmatosōmata); scīlicet animantis apparātus geneticus integer; quī apparātus per gonidiōma, sīve “linguam geneticam,” symbologicē dēscrībitur. (Latīnitās moderna.)

gobelīnī, -ōrum,   lemurēs daemonēsve Germānicī

graphium, -ī,   stilus plūmeus/plumbātus

hydrargyrus, -ī, m.,   metallicum elementum, solitō cubiculī calōre liquidum, cuius numerus atomicus 80, pondus 200.59 (vulgō “Mercurius”)

intron, -ī   Nōnnūllōrum genōrum seriēs nucleosīdicae ē partibus cōnstant quae amīnoacida symbologicē indicant atque etiam aliīs ē partibus, hīs immixtīs, quae nūlla indicant amīnoacida. Illae partēs āctīvae quae trānsferuntur “exa” vocantur; cēterīs nōmen est “intra.” Intra prō chrōmosōmatum “quisquiliīs” habentur cum ē priōribus speciēbus restent neque ad praesentem organismum regenerandum pertineant.

LSD,   sc. lysergicum acidum diethylamidum, potēns pharmacon psychotropicum

lyophilis(s)āre,   simul exsiccāre et congelāre (etiam “dēhydrocongelāre”)

malvāceus, -a, -um,   (hīc) colōris malvae (quae vōx varia inter orchis et lavandulae chrōmata indicāre potest; etiam “malvīnus”)

megalodosis, -is, f.,   dosis (quod vidē) māxima

multizōnium, -ī (Vidē Caput 3 .)

necropōlīum/necropōlium, -ī,   taberna ubi vēnum dantur mortua mortuīsve similia

necropōlus, -ī,   quī mortua mortuīsve similia vēnum dat

pharmacon, -ī, n.,   medicāmentum; venēnum

(tabācī volūmen) pūrum, (tabācī volūminis) pūrī,   scīlicet nōn chartā sed potius foliīs tabāceīs involūtum

quantālis, -e (Vidē Caput 12 .)

Rodnēius, -ī,   sc. Rodnēius Dangerfield, comoedus Septentrioamericānus quondam nōtissimus quī iocōs suōs tālibus verbīs incipere solēbant quālibus Nēmō mē honōrat!

sonār sonāris, n., īnstrūmentum quō dēteguntur rēs subaquāneae ope “ultrāsonōrum” repercussōrum; “ēchogoniometrum” (Neues Lateinlexicon , Eggers); in cētāceīs etiam “sēnsus sonāris” (Latīnitās moderna.)

statīnum medicāmentum, -ī -ī,  medicāminis genus enzyma interdīcēns (vernāculē statin sīve HMG-CoA reductase inhibitor )

theobrōma theobrōmatis (n.) (Vidē Caput 4 .)

vellūtum, -ī (Vidē “vellūtinus,” Caput 5 .)

CAPUT 18

cōma cōmatis, n.,  somnus prōductus ex quō patiēns suscitārī nequit (vōx Graeca)

cōnōps cōnōpis (m.),  culex sanguisūgus molestissimus inter alia malariam propāgāns

cummeus, -a, -um,  ex cumme factus vel ex cumme factō similis  (Cummis cummis, f., est māteria flexilis ē cuiusdam arboris succō concinnāta.)

epistomium, -ī (Vidē Caput 10 .)

Genuēnsēs brācae/braccae, ium -ārum (Vidē Caput 4 .)

halogenicus, -a, -um,  ad quaedam lūminum ēlectricōrum genera spectāns

Interrēte, -is, n.,  congeriēs locōrum cybernēticōrum inter sē iūnctōrum quae in tōtō orbe terrārum per īnstrūmenta computātōria adīrī potest

KGB,  Komitet Gosudarstvennoy Bezopasnosti , hoc est, Concilium Sēcūritātīs Cīvīlis (Sovieticum)

lūcifluus tubulus, -ī -ī,   lūmen tubulātum cuius lūx gāsō excitātō gignitur

magnētoscopium, -ī,   cīnētomāchina quae moventēs imāginēs taeniā magnēticā imprimit

menthicolor menthicolōris,   ment(h)āceō colōre, sc. ment(h)ae colōre

megistopolis, -is/eōs, f.,   compositum facētum sibi volēns vel “megalopolis māxima”

neonicus, -a, -um,   (generātim etiam “lūcifluus”), quae adiectīva ad quaedam luminum ēlectricōrum genera spectant

PCP,  pharmacon stupefactīvum “phēncyclidīnum” vocātum

persea, -ae,   arboris perseī fructus (Vidē Caput 14 .)

pharmacon, -ī (Vidē Caput 17 .)

sclopētātus, -ūs (m.) (Vidē Caput 16 .)

sperma spermatis, n.,  sēmen, praesertim spermatozōon sīve, coniūnctim, spermatozōa (vōx Graeca)

terrārius taurīnus Americānus, -ī -ī -ī,  genus Americānum canium intellegentium fortium strenuōrum quī, nisi bene assuēfiunt īnstituunturque, perniciōsī fierī possunt

turcoïsinus, -a, -um (Vidē Caput 14 .)

CAPUT 19

cellophanica (māteria), -ae (-ae),   rēs folifōrmīs ex petrōleō facta, quasi textilis perspicua, mollis, ad mollia fragiliave involvenda apta

dēmoscopium, -ī,   opīniōnum pūblicārum studium per interrogātiōnēs praescrīptās effectum

dioptra, -ae,  apparātus tēlī igniferī superiōrī partī affixus quō ūtēns tēlum accūrātius intendere potest (vōx Graeca)

forulus (reciprocus), -ī (-ī ) (Vidē Caput 10 .)

Gummiciput Gummicipitis , n.,   opus cīnēmatographicum suprāreālisticum horriferumque, annō MCMLXXVII ēditum, cuius titulus vernāculus est Eraserhead

interruptōrium, ī,   epistomium ēlectricum (Vidē Caput 10 .)

karatēus, -a, -um,   illīus artis Martiālis quae karatē nōminātur

LSD (Vidē Caput 17 .)

maīzium, -ī (Vidē Caput 1 .)

Marathōnia societās, -ae -ātis,  cuius nōmen sollemne erat “Pelliculae Marathōniae

metatraumaticus, -a, -um,  quī vulgō dicitur “post-traumaticus”

Pepperdīniēnsis, -e,  Ūniversitātis Pepperdīniae, vulgō Pepperdine vocāta

pharmacon, -ī, n.,   medicāmentum (praesertim sī venēnōsum)

radio-immūnispectātiō radio-immūnispectātiōnis, f.,  ratiō persēnsibilis quā spissātiōnem antigenōrum mētīmur (vulgō: radioimmunoassay )

spectrographum massāle, -ī -is,  īnstrūmentum quō mōlēculae exemplāris compositiō elementālis cōnstituitur (vulgō: mass spectrometer )

styraphricus, -a, -um (sīve styraphrōdēs, -es)   (Vidē Caput 7 .)

thermostatum, -ī,   īnstrūmentī āeris temperandī modulātōrium in quō est etiam thermometrum

vellūtinus, -a, -um   (Vidē Caput 5 .)

virtuālis reālitās, -is -ātis, f . (Vidē VR in Capite 1 .)

CAPUT 20

anabathrum, -ī   (Vidē Caput 10 .)

anacarticus, -a, -um,  ē lignō Anacartiī occidentālis factus (vulgō mahogony/Mahagoni )

apographon, -ī,   exemplar novum

archimystēs/a, -ae, c.,  disciplīnīs sēcrētīs imbūtōrum summus doctor sīve sacerdōs (vōx Graeca)

ascēsis, -is/eōs, f.,  immānitās in voluptātibus aspernandīs (Cicerō, Partītiōnēs Ōrātōriae , 23, 81)

asymmetrē,   modō haud symmetrō, anōmalē (adverbium ex asymmeter,-tra, -trum ; vōx Boēthiāna)

autocīnētum, -ī,   sc. raeda automatāria

Budapestinum, -ī,   urbs duplex, caput Hūngariae, cuius praesertim antīqua pars, “Buda” (sīve “Blēda”) ā Rōmānīs Aquincum vocābātur, pars nova “Pest” (sīve “Furnus”) habet nōmen 

bursītis bursītidis, f.,  īnfirmitās (bursae īnflammātiō) forsan sollemnius “thylacītis” dīcenda

capsicum annuum (Vidē Caput 3 .)

carunculae Hūngaricae,  -ārum -ārum,  guliāsum sīve būbula concīsā cum capsicō annuō

chthonius, -a, -um,   indigena, nātus, germānus

clāvichordium (Vidē Caput 14 .)

coāctilīcius, -a, -um,   ē textō coāctilī factus (vulgō felt/Filz )

cosmotheōria, -ae,   (Theodiscē Weltanschauung )

crotala, -ae,   figūra fēminīna illīus nōminis quod est crotalus , sc. Novī Mundī anguis venēnōsus quī, cum perturbātur, crotalō crepitat

cyclamīnus, -ī,  flōsculus generis Cyclamen, prīmulae vulgārī similis

derlāma, -ae,   ea potentia metaphysica quam nōnnullī crēdunt esse fontem omnium fōrmārum corporālium > adiectīvum: derlāmicus

diurnārius, -ī,   quī ācta diurna cōnscrībit

Dīseliānus, -a, -um,   Rudolfī Diesel et benzīnī generis ab eō repertī

egoïsticus, -a, -um,   omnia tantum suā causā faciēns (Latīnitās psychologica moderna)

elfinus/elvinus, -a, -um (Vidē Caput 10 .)

faeëricus, -a, -um (Vidē Caput 1 .)  Mōns Faeëricus = Tünder-Hegy

forāmen ozōnosphaericum, forāminis -ī,   locus in ozōnosphaerā ubi ozōnium, quod radiātiōnem astrālem terrā arcet, ob āerem quibusdam chēmicīs inquinātum rārius factum est

fugae pūnctum, -ae -ī,  locus in horizonte positus ad quem versus tendentēs rēs dēcrēscere (sīve “fugere”) videntur

guliāsum, -ī,   carunculae Hūngaricae (quod vidē)

Holmia, -ae,   urbs caput Suētiae

hypertrophicus, -a, -um,   solitō māior vegetiorque, nimium vel immodicē pāstus (terminus technicus)

identitās identitātis, f.,  quālitātum notārumque congeriēs cuius ope ūnum quemque hominem eundem semper esse scīmus, cuiuspiam hominis propria quibus identidem agnōscī potest (Latīnitās moderna)

ineffābilis, -e,  quī verbīs exprimī nequit

karmaticus, -a, -um,   attinēns ad karma (prīncipium cosmicum quō facta nostra ēventa aut bona aut mala afferunt)

langus, -ī , m.,  farīna subācta modo Hūngaricō frīcta

mercaba, -ae,   tōta reālitās derlāmae cuiuspiam ope creāta (Ē vocābulo Hebraïcō מרכבה, quod sibi vult “carrus.” Vid ē Ezekiel 1:4-26.)

mīcrocymaticus, -ī,   sc. scīlicet clībanus mīcrocymaticus, quī vulgō “furnulus mīcroündārius” quoque dīcitur

missa, -ae,   praecipuus rītus Catholicus Rōmānus

phrēnocomīum, -ī,   valētūdinārium mente captīs

prīncipissa, -ae,   sīve rēgis fīlia sīve prīncipis coniūnx (Latīnitās sērior)

pyraulus, -ī, m.,  missile quod cuiuspiam generis vī chēmicā “pyraulocīnēticā” in caelum prōpellitur

quantāliter,   modō quantālī/“quanticō” (Vidē Caput 12 .)

quantālis/quanticus (Vidē Caput 12 .)

quarcium, -ī,   quaevīs ex illā particulārum hypotheticārum classe quae generātim cūnctās particulās subatomicās, hoc est, baryōnia et mesōnia, compōnunt

radius vector, radiī vectōris, m.,   quantitās quaepiam simul viam et magnitūdinem continēns, quae quantitās sagittā repraesentātur cuius cursus viae quantitātem indicat et cuius longitūdō quantitātis magnitūdinem (vulgō vector )

rubēcula, -ae,   quaevīs ex variīs avium speciēbus turdifōrmibus, etiam “erithacus” vel “rubisca” dēnōminātīs, quārum pectus sīve rubidum sīve castaneum est

Segedūnum, -ī,   scīlicet Szeged Hūngaricum neque castellum illud Britannicum

Σοφία, f.,   Sophia , hoc est, sapientia (dīvīna)

statīvum hōrologium, -ī -ī,   chronometrum domesticum magnum altumque, lībrāmentō sīve “pendulō” oscillantī īnstructum, quod super tabulātum stat

tēleportāre (sc. quantāliter),  ē quōpiam locō in alium locum sēmōtum statim, neglectā lūcis velōcitāte, trānsportāre (“tēleportātiō” doctius sollemniusque ut “tēlemetaphora quantālis” redditur)

thaumatūrgus, -ī,   quī mīrācula efficit (vōx Graeca)

thea, -ae (Vidē Caput 14 .)

ὕβρις ὕβρεως, f.,   hybris sīve superbia impotēns

vampyrus, -ī,   vocābulum mediaevāle prō lamiā sīve mōnstrō sanguisūgō

vēmortuus, -a, -um,  “mortuus vīvus” sīve vampyrus aut “cadāver ambulāns” (Latīnitās populāris)

Xάρις,f.,   charis, hoc est, grātia Deī

CAPUT 21

amnēsiacus/a,   quī/quae amnēsiā labōrat

anthrōpographica pictūra, -ae -ae,   hominis hominumve simulācrum pictum (etiam “anthrōpographia”)

antisēpticum, -ī,   purgātīvum quod bactēria efficāciter tollit

baccalaureandus/a, -ī/-ae,   quī ad gradum baccalaureum nītitur

boreoccidentālis, -e,   illīus regiōnis inter boream et occāsum sōlis spectantis

caffeīnum, -ī,   chēmicum stimulāns, caffeae theaeque pars

chiffa, -ae (Vidē Caput 5 .)

chīrūgicus, -a, -um,   ad sectiōnēs medicās, sīve chīrūrgīam, attinēns

clāvis minor, f., sc. in artis mūsicae modernae doctrīnā ūsūque

dēfēnsīvus, -a, -um,  facta propria ultrō dēfendēns vel quasi ex culpae cōnscientiā (terminus psychologicus)

embryō embryōnis, m. (Vidē Caput 13 .)

existentiālista, -ae,   philosophus sectae Martīnī Heidegger, Carolī Jaspers, Iōannis Paulī Sartre; ē verbō ex(s)istentia quod sibi vult dīcere “esse” sīve quālitātem statumve exsistendī sīve exstandī (vōx philosophica Neolatīna)

existentiāliter,   hoc est secundum ratiōnēs existentiālistārum; ratiōne quae ad ipsam existentiam pertinet

flannelārius, -a, -um (Vidē Caput 8 .)

Galanos, Iacobus,   altī cultūs vestifex quī vīcēsimī saeculī annīs quīnquāgēsimīs sexāgēsimīs septuāgēsimīs flōruit

galaxias, -ae, m., ēnormis stēllārum nebulārumque gāsōrumque interstēllārium congregātiō saepe plāna et rotifōrmis, id quod “cosmus īnsulāris” interdum nōminātur  (Via Lactea nostra est ūnus galaxias ex minimum trescentīs bīlliōnibus/mīlliardīs in cosmō versantium.)

gāsum, -ī,  vapor, saepe chēmicē multiplex vel etiam toxicus (Latīnitās physiologica moderna)

Geofrīdus Dahmer,   anthrōpophagus Americānus quondam pernōtus

homophylophilus, -ī, c. (Vidē Caput 14 .)

hypnotherapeuticus, -a, -um,   ad hypnotherapīam attinēns, quae est genus cūrātiōnis quō ūtēns therapeuta aegrōtum hypnotizat

Iacus Iacī,   tribūs indigenārum quī “Iacī” vocantur

indicus color, -ī -ōris,   h. e. cyanāter color ātrāmentī Indicī

Īnsula Phantasmatica, -ae -ae,   spectāculum quoddam tēlevīsificum in quō explēbantur intima vota et voluptātēs īnsulam invīsentibus

lōtor lōtōris, m. (Vidē Caput 16.)

lycopersicus, -a, -um,   lycopersicī, quod est illud Novī Mundī pōmum, sīve rubrum sīve flāvum sīve viride, tomate vel tomato vulgō vocātum

Lutētia (Parīsiōrum), -ae,   urbs caput Francogalliae

macellī segmentum, -ī -ī,   seriēs paucārum tabernārum, semper propriā āreā statīvā īnstructa, nōn satis magna ut vērum macellum nōminārī possit

perspectīva, -ae,   ē quōpiam angulō prōspectus (terminus technicus modernus)

praeparātōriunculus, -ī (Vidē “praeparātōria schola” sub Capite 16 .)

Quomlangma Mōns, Quomlangmae Montis,   mōns tōtīus orbis terrārum celsissimus (“Māter Ūniversī”) sīve Sagarmatha (“Caelī Frōns”) sīve Everestius Mōns 8,848 m /29,029 p

receptāculum sēnsuum auferendōrum, -ī ___,   apparātus quō hominēs sēnsuum corporālium stimulīs ad breve prīvantur quō facilius animī phaenomena percipiant

regressīvus, -a, -um,   quī sīve ad priōrēs condiciōnēs vītaeve partēs sīve ad priōrēs vītās redūcit

Resēdēnsis, -e,   regiōnis Angelopolitānae vulgō Reseda vocātae

Roarke et Tatū,   Īnsulae Phantasmaticae parochī quī hospitēs accipiēbant

Scheherazāda, -ae,   h.e., eiusdem nōminis opus symphōnicum Nīcolāī Rimsky-Korsakov

spacellī, -ōrum,   pasta commūnis Ītalica

Spōnstrīx Faeërica, -īcis -ae,   quae vel in Cinerellae fābulā pulchram vestem tālārem, carrūcam, equōs, carrūcāriōs magicē

praestitit

subiectīvus, -a, -um (Vidē Caput 4 .)

supersymmetricus, -a, -um,   ad “supersymmetriam” dictam attinēns, quae est illa mīra symmetria mathēmatica inter omnium particulārum subatomicārum proprietātēs exstāns

suprāreālisticus, -a, -um,   ad “suprāreālismum” dictum attinēns, quī est artium genus quō rēbus solitīs impōnuntur significātiōnēs obscūrae sīve subcōnsciae et modīs perīnsolitīs coniunguntur dīversa (Francogallicē: surréalistique ) (Vidē Caput 10 .)

symbolōs compōnere,   cuiuspiam linguae computātōriae notās ūsurpāns programma cōnscrībere

syngrapha, -ae,   assignātiō argentāria

Tahōma Mōns, Tahōmae Montis, m.,   quī vulgō Rainier nōminātur

tamal tamālis, n.,   cibus Mexicānus ex pulte maīziā et, saepissimē, carne quī folliculīs maīziīs involvitur

trānscendentālis, -e,   ad proximum existentiae plānum sīve rēgnum metaphysicum attinēns (Latīnitās philosophica)

Vespera Sancta, -ae -ae,   h.e., tricēsimī diēī mēnsis Octōbris, quō tempore multī vestītum aliēnum perīnsolitumque induunt, mortem īnfaustaque celebrant, aliōs lūdificantur, nōnnūllī etiam variīs modīs comissantur (etiam “Vespera Omnium Sacrōrum”)

zenicus, -a, -um,   ad sectam philosophicam “zen” vocātam attinēns

EPILOGUS HESTERNUS

allūrgia, -ae,   quae vulgō “allergia” dīcī solet

Budapestinēnsēs calceī,   calceī ēlegantēs quōrum apicēs terebrā ōrnātē decorātī

dēprōmptiō, -ōnis, f.,   āctiō plicam plicāsve ēlectronicās ē māiōre īnstrūmentō, velut Interrēte, in māchinam computātōriam singulārem dēprōmendī

Genuēnsēs brācae, -ium -ārum (Vidē Caput 4 .)

genum, -ī (Vidē Caput 1 .)

samānus, -ī (Vidē Caput 15 .)

EPILOGUS HODIERNUS

appendix appendicis, f.,  diaeta, plērumque lautissima, in summō caeliscalpio posita

multizōnium, -ī (Vidē Caput 3.)

Siamkiāmum, -ī (Vidē Caput 16.)

Zōē Deschanel, Zōēs ___,   scaenica cīnēmatographica vulgō quondam grāta

EPILOGUS PERPETUUS

adaequātus optimus, -ūs -ī,   quī prōrsā orātiōne ā mathēmaticīs “adaequātiō optima” dīcitur (Neo-Anglicē: best matching )

autonomē,   līberē, secundum proprium arbitrium (vōx Graecolatīna)

cīnētoscopium, -ī,  genus antīquum māchinae, cuius ope singulī hominēs, per apparātum oculārem spectantēs, imāginibus sē moventibus fruēbantur

dynamis dynamis, f.,   vīs sīve energīa (vōx Graeca) > dynamis thermica = vīs thermodynamica

ēns entis, n.,   id quod exstat exsistitve, sīve ut nōtiō ideave abstracta sīve ut rēs corporālis sive, id quod hīc significātur, ut organismus biologicus (Latīnitās philosophica)

mēnsūra, -ae,   hīc = dīmēnsiō (terminus technicus mathēmaticus et physicus)

potēns potentis,  hīc = potentiālis (terminus technicus physicus)

radius vector, radiī vectōris, m. (Vidē Caput 20.)

samānus, -ī (Vidē Caput 15.)

technēma technēmatis, n.,   artificium astūtē factum (vōx Graeca)

vīsificus, -a, -um,   vīsiōnī serviēns


© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"