De Artis Cinematographicae Morte

scripsit Stephanus Berard

this page in English

MP900407226

Spectacula cinematographica mihi semper cordi fuerunt.  A iuventute favebam praesertim eis pelliculis quae voluptatem aliquam aestheticam magis quam merum oblectamentum affectarent... vel eis in quibus artes cum visificae tum auditoriae quam efficaciter adhiberentur.  Annis vicesimis meis scaenarum magistri mihi acceptissimi erant Fridericus Fellini et Ingmar Bergman, ac profecto magnopere admirabar Orsonem Wells, vel saltem huius felicissimum usum artis cinematographicae.  Studebam tamen magis magisque et operibus talium qualium Franci Capra qui imprimis oblectare vellent, qui tamen simul imaginibus motis perite uti scirent.  In huius opere titulo inscripto It Happened One Night (“Quadam Nocte Accidit”), cum Clericus Gable Claudettam Colbert bracchiis trans rivum portat, contra horum rixas paene perpetuas, lunae lumen a rivi rore scintillans ambasque personas complectens spectatori pelliculae finem amatorium certo certius praesagit.  Scilicet Capra linguam cinematographicam bene intellegebat.

Postea Alfredum Hitchcock, cum hic quoque ante omnia multitudinem oblectare cuperet, nihlo­minus vere, etsi vel quodam plebeio more, ingeniosissimum, immo fortasse et omnium scaenarum ordinatorum maximum esse animadvertebam.  Complures quidem ex Alfredi operibus aliquo vitio vel insulsitate aliqua interdum deformata sunt (haud autem Notorious sive “Infamis,” perfecta gemma pelliculae); attamen ipse tam ludibunde pelliculas suas faciebat tamque pronus erat in experimenta nova peragenda tamque lepido sollertique more scaenas imprimere potuit, spectatoris animum variis modis insolitis intendens nec tamen a fabulae cursu avocans, ut pelliculae eius spectatorum ante omnia ipsius spectationis causa spectantium animos caperet delectaret efferret.

Quod ad artem cinematographicam attinebat, eodem gaudebam quo ceteris in artibus: hoc est, copia novorum reperiendorum.  Maxime placebat mihi perspicere quomodo lingua cinemato­graphica fabulam clam annotare commentarique posset; immo, quomodo quasi secundam fabulam intra primam tacite narrare posset; quomodo me demum ad cogitandum urgeret.  Verbi gratia, in illa pellicula cui est titulus Strangers on a Train (“Fortuitus Congressus in Tramine”), post eam scaenam in qua “heros” et malus illius domum ab altero viae latere una speculantes vigilesque advenire videntes pone portae cancellos se celant, plerique captus photographici subsequi aut cancellos aut alias formas cancellatas virgatasve monstrant, quae imagines carcerem eum menti proponunt quo scimus personam praeci­pu­am se periclitari sentire.  Quam mirum fuerit hoc detegisse numquam oblivis­car.  Haud scio an plerique spectatores hoc tantum subconscie (sive “sub limine” conscientiae) animadvertant; sed qui ipse talia subtiliora suo Marte deprehendit se cum scaenarum dispositore sive cum cinematographo consuetudinem aliquam, etsi articifiosam, summe tamen gratam et fructuosam, inire videtur sibi.  Quo fit ars cinematographica res non solum creatrix sed etiam summe humana et intima.

Occurrit alterum exemplum hoc.  In pellicula Hitchcockiana cui est titulus Suspicion (“Suspicio”), Lina (cuius partes agit Ioanna Fontaine), uxor iuvenis delicatiorque cuius animus aequis partibus anceps distrahitur inter mariti, Ioannuli Aysgarth (Carii Grant), amorem et, altera ex parte, suspicionem suscitatam ob huius facta insolita et morem se gerendi inexplicabilem, depingitur cinematographice ut umbra transversa in duas partes divisa.  Talibus accedunt apud Hitchcock et mirandae aliae compositiones textusque elegantes crebro inter se excipientes...velut fenes­trae illae pluvia fluentes harumque umbrae quibus pulchre variantur parietes villae illius Mander­ley vocatae in pellicula titulo inscripta Rebecca.  Immo in prope omnibus operibus Hitch­cockianis, etiam in mediocribus paucis, fit usus assiduus umbrarum, maxime quidem in Shadow of a Doubt (“Dubii Vmbra”), quae pellicula Alfredi praedilecta fuisse videtur.

Haud immerito dixerit aliquis Alfredum Hitchcock nulla re magis praestitisse quam umbrarum usu imaginibusque bicoloribus; at, ecce, spectacula eius colorata, praesertim Vertigo, colorum coniunc­ti­ones praebent nunc iucundas, nunc audaces, nunc subtilissimas, nunc speciosissimas.  Et specta quomodo, in Vertigo, urbs Franciscopolitana etiam sub sole tamquam somniata videatur.  Hoc partim effecit ille sive res lenti imponens sive res inter lentem et subiectum interponens; huius autem effecti magnam partem patravit per usum silentii.  Est adeo huius pelliculae pars in qua per viginti minutas partes horae eduntur tantum duae brevissimae sententiae.  Immo displicebat Alfredo id elementum quod in pelliculis et spectaculis televisificis “capita loquentia” dicitur.  Fabulas suas oculis potius quam auribus offerre malebat.  Saepe quidem, velut in Torn Curtain (“Aulaeum Scissum”) et Topaz (“Topazion”), cum res maximi momenti inter fabulae personas communicantur, spectator quasi surdus tantum observat loquentes.  Hitchcock enim, quippe qui curriculum vitae suum incohavisset in pelliculis mutis concinnandis, quid esset res oculis monstrare adamussim callebat.

Postea pelliculas paulo antiquiores ac tandem etiam multo antiquiores libans mira interdum facinora cinematographica inveniebam, magis magisque dispiciens quibus e fontibus hausissent Hitchcock aliique.  Immo enimvero ex mutis numerandae videbantur aliquot inter omnium optimas, quamquam, quod summe dolendum, e talibus priscis pelliculis tantum paucissimae bellorum, incendiorum, temporis saevitiam superaverant.  Inspice Octavum Actum illius operis Georgii Vilelmi Pabst cui est titulus Die Büchse der Pandora (“Pandorae Pyxis” 1928, cuius primas partes agit Ludovica Brooks, artis histrionicae modernae omnino “naturalisticae” repertrix) et aliquot ex praestantissimis compositionibus visificis videbis quae celluloïdae umquam sunt commissae.  Sicut in optimo genere operum cinematographicorum, imaguncula sive “fenestella” quaeque huius actus digna sit quae in pinacothecae expositione photographica statuatur.  (Ex quattuor soni tractibus in disco Criterion praebitis eligas suadeo eum in quo canitur solo clavichordio.)  Si pelliculam Evaldi Andreae Dupont titulo inscriptam Piccadilly (1929) spectabis, videbis fabulam satis solitam sed – praesertim post dimidiam partem – ob scaenarum praefecti unicum ingenium in summi artificii exemplar transfiguratam.  Complures ex scaenis sunt quasi breves tableaux, sive imagines perso­narum magna ex parte immotarum aut tantum lente se moventium, magis quam scaenae cinemato­graphicae tralaticiae.  Specta invicem Gösta Berlings saga (“Fabula de Goesta Berling,” 1924) Mauritii Stiller ut videas, praesertim in secunda dimidia parte, “Romanticismi” effrenati imagina­tionem aevo nostro iam prorsus alienam.  Artem histrionicam inibi exercitam cave ne temere ut “immoderatam” respuas sed potius finge te in alterum mundum animi affectuum a nobis iam elapsorum translatum.  Scaena illa in qua trans lacum congelatum contenditur (nec de qua re hic agatur prodam!) quodammodo excerpta videtur ex aliquo opere Ioannis Goethe carmineve Francisci Schubert.  Laurentius Hanson et Margarita Garbo ita oculis nostris mirantibus praebentur ut paene numina esse videantur...numina scilicet animi plerumque excruciata!  Garbo, in hac prima magna pellicula sua apparens atque ineuntis saeculi undevicesimi more fucata vestitaque, magis somnium quam homo est.  Haud mirum est quod haec Sueca postea omnium “luminum” cinematographi­co­rum inlustrissimum facta est.  Quae scribens non solum pulchritudinem eius respicio – nam tali emolumento haud scio an Ludovica Brooks ceteras vicerit – sed specto ad id quod “scaenae dominatus” dici potest.  Hoc pollebant et Clinton Eastwood et Carius Grant.  Hi tales sunt in quales, si in albo cinematographico usquam apparent, spectator oculos intendat. 

Multae ex agendi rationibus technisque a prioribus scaenarum magistris repertis in modernorum thesaurum acceptae sunt.  Interdum ea quae nuper offeruntur digna sunt patrimonio suo; saepe autem navis divitiis familiaribus onusta fatuo mari temere mergitur.  Prodeunt tamen adhuc non­nulla opera recentia sat proba.  Scorsese et Malick et De Palma, verbi gratia, nova adhuc moliuntur.  Quidam actores nunc vigentes rem cinematographicam ad unguem callentes laudanda protulerunt, velut Onegin, quam pelliculam ordinavit Martha Fiennes et cuius primas partes egit Radvulfus Fiennes, necnon et exquisitum illud opus Roberti DeNiro cui est titulus The Good Shepherd (“Pastor Bonus”).  Considera scaenam illam prope huius pelliculae finem positam in qua persona illa cuius partes agit Matthaeus Damon filium suum amplexatur paulo postquam feminam quae huic filio nuptura erat ex aeroplano alte volanti eici vidimus.  Si adhuc dubium est utrum pater (Damon) horrendum facinus iusserit necne, hoc dubium eo amovetur quod cinetomachina diu, immo diutis­si­me, intenditur in patris vultum, in oculos tragicos ob crassa ocularia in turgidum distortos.  Haec est poesia ex imaginibus facta.

Mihi semper placuerunt et mediocres pelliculae in quibus saltem aliquid inesset iucundi.  Vel spectacula de Iacobo Bond facta libenter intuebar (plane ante illam calamitatem pelliculae quae A Quantum of Solace sive “Quantum Solatii” nominatur) magna ex parte propter speciosa loca exotica pulchrasque feminas et pugnarum choreographiam necnon effecta illa quae specialia dicuntur.  Place­bant mihi (numquid quia vir sum?) multae ex illis pelliculis quae facinora memorabilia et pericu­losa monstrabant.  Quid speciosius quam illae pelliculae Hortorum Iurassicorum?  Illi dinosauri tam iconice atque in omnibus minimis singulis suis proponebantur oculis ut etiam per eorum motus disceres quodmodo fungerentur corpora illa ingentia.  Haec etiam ars est...et oculis gaudium.  Et Stephanus ille Spielberg!  Tametsi, meo quidem iudicio, vulgo nimis multa concedere solet, nihilominus aliquot ex praestantissimis imaginibus Americanis animum nostrum permoven­ti­bus creavit quae umquam creatae sunt, picturis Normani Rockwell omnino comparandas.  Quid, exempli gratia, de illo puello extraterrestrium lumen digito indicanti in spectactulo illo cuius titulus est Close Encounters of the Third Kind (“Tertii Generis Congressus e Proximo”)?  Quid de tramine illo per oppidum velocissime ruenti flammasque simul effundenti in opere illo War of the Worlds (“Bellum inter Mundos”)?  Qualem imaginem!

At curnam voluptatum mearum cinematographicarum hunc indicem paene fortuitum recitem?  Hoc facio, care lector, ut mox intellegas cur demum affirmem fieri posse ut ars cinematographica iam lente demoriatur.

Quondam, prioris saeculi mediis nonagesimis annis, id temporis spatiolum molestum tolerantes quo in theatro cinematographico spectatores, immo, spectaturi raucis libationibus pellicularum venturarum tali modo exagitantur et obruuntur ut etiam opera non prorsus improbanda pessima tamen videantur, ego et frater, Gregorius nomine, commentarios inter nos fecimus de sonis illis displosi­vis omnino gratuito inter breves captus vel scaenulas plane idcirco interpositis ut hae pelliculae quam vehementissimae spectatorumque maïzium inflatum in ipsis cistis tremefacturae viderentur.  Ni fallor, ego fui qui rogavi – sine dubio postquam pellicularum libationes obstre­pen­tem cursum suum iam perfecerant – quaenam futura esset proxima ineptia degenera cinematogra­phica.  Fateor me non praedixisse hanc venturam ineptiam fore machinae cinematographicae assi­duam quassationem.

Anno MMVI illa interrgotatio mea ante fere decennium facta responsum suum accepit cum quandam novam pelliculam una cum amico quodam meo in cinemateo spectare conatus sum.  Huius operis cum argumentum tum histriones partes agentes mihi arridebant; nihilominus post tantum paucas minutas me nullo modo delectari animadvertebam.  Nulla enim usurpabatur “lingua cinema­to­graphica”; cinetomachinae motus et positiones nihil significabant; immo, ob ­machi­nam instabilem res paulo difficiles erant intuitu.  Oculi mei “pasci” nequibat.  Videbatur scaenarum magister prohibere velle quin quicquam diutius quam semisecundam partis horae inspicerem.  Rerum textus ob oscillantem machinam obscurabatur.  Histrionum gestus et choreographia, si quae erant, magna ex parte vel omnino delebantur.  Ea quae oculis meis proponebantur non licebat vere spectare.  A me potius postulari videbatur ut actorum verba auscultarem imaginesque oculis per­strin­gerem quidem, in has autem animum non valde intenderem.  Exceptorem huc illuc deambu­lan­tem temere ac paene fortuito histriones machina sua captare patebat tamquam in illis pelliculis institu­to­ri­is quae “documen­tariae” dicuntur...etiamsi haec nulla erat documentaria.  Ecquid, me rogabam, spectator solitus hodiernus mentem in singulas res diutius quam culex intendere nequibat?  Ceteros spectatores circumspiciens neminem vidi aperte tanto fastidio affectum quanto me.  Gravabat quod captus instabiles nimis comminus facti necnon et focus opticus abrupte et sine iusta causa identidem mutatus ac prospectus interdum ad res nullius momenti longe oscillanterque detractus me mox aliquantum clausorum locorum pavore afficiebat tamquam si proprios oculos regere nequirem.  Evasit igitur ut in theatri atrio acta diurna legerim donec amicus, peracta pelliculae exhibitione, egressus est.

Equidem haud ignorabam usum cinetomachinae solutae alicubi gentium acceptum, immo acceptissimum, factum esse; nec talia me latuerant in praeconiis televisificis et excerptis spectaculorum televisificorum quae, plane, haudquaquam spectaturus eram.  At saltem in cinemateis, sive conscie sive subconscie, talia effugere potueram.  Haud scio an mihi pepercerat quod pellicularum novarum libationes excerptaque spectare solebam.  Sciebam sane illud opus titulo inscriptum The Blair Witch Project (“Susceptum ad Lamiam Blair Attinens”) hunc infaustum morem primum induxisse.  Talem rationem pellicularum concinnandarum cinematographis solito modo operandi longe faciliorem vilioremque esse patebat, cum captum quemque haud iam necesse esset in antecessum excogitare et designare.  Exceptori licebat huc illuc spatiari et res in scaena gestas tamquam in opere documentario tumultuario speculari.  Pro qua nova facilitate concede­bantur autem distinctae “linguae cinematographicae” emolumenta.  Talia facientes non artem cinematographicam sed potius artem tantummodo visificam, id quod Anglice video vocatur, exerce­re dicerentur...scilicet omnino simplici more quaslibet imagines se forte praebentes nulla data cura excipiendo.  Iam exstare videbantur, ecce, duo genera pellicularum: altera ex parte cinematographi­cum, ex altera “visificum.”  Hoc constare videbatur ex solitis documentariis sat temere factis atque ex novo genere pellicularum, quod vel ad aspectum attinebat, neglegenter et stulte factarum.

Plerosque se opera cinematographica “spectare” affirmantes non vere spectare sed potius solum­modo fabulae cursum sequi et elementa cinematographica, quaecumque essent, sive bona sive mala, sat passivo modo experiri iam pridem suspicabar; sed usque ad quem gradum hoc verum esset ani­mo minime amplexus eram.  A multis hominibus de hac re consultatis didici haec: quinque et viginti fere cente­simas partes solutae solutissimaeve cinetomachinae usu aut vexari aut nausea affici; septua­ginta fere centesimas hanc rem non valde animadvertisse sive nil curare; quinque fere centesi­mas partes hanc rationem defendere, e quibus plerosque dicere spectacula hoc modo facta animos sibi magis commovere quia se in ipsam actionem transferri viderentur.

Solutae cinetomachinae mos manifesto exortus est e genere documentario; nam in operibus vera et nonnumquam tumultuaria monstrantibus non semper fieri potuit ut machina stabilis adhiberetur.  Annorum decursu cinetomachinae quassationes et oscillationes nimirum magis magisque cum “realitate” sive rebus vere accidentibus coniungebantur.  Hoc est, machinae administratio instabilis vim vel significationem specialem adepta est.  Haec significatio erat plane artificosa, sed hoc nullo modo improbandum est; nam ars cinematographica ars demum est.  Qui fit autem, roget aliquis, ut instabilis machinae usus sit artificosus?  Ad quod respondeo cerebra nostra quodam apparatu instructa esse “obtutus stabilimentum” vocatus, cuius ope nobis huc illuc moventibus totus mundus non quati oscillareve videtur.  Quibusdam in avibus praedatoriis talis apparatus nostro etiam potentior est; atque temporibus praehistoricis exstiterunt dinosauri volantes obtutus stabili­mento maiore fruentes quam nostri aevi animans quodquam.  Ei qui potenti obtutus stabilimento nititur non videntur quati circumiecta nisi ipse vehementer concutitur.  Itaque cinetomachina instabiliter administrata res gestas maxima ex parte non ita monstrat ut nos eas vere experimur.  Machina solute tractata actiones ita monstrat ut eas per machinam solutam experimur.  Nos moventes circumiectum mundum multo minus quam nosmetipsos moveri sentimus.

Imagines igitur soluta cinetomachina factae significationem artificiosam sive vim semioticam accipiunt.  Detrimento autem est quod, sicut in omnibus artibus elegantibus, quo magis usurpantur methodi aleatoriae eo magis circumscribitur simul thesaurus modorum semioticorum qui una cum his adhiberi possunt.  Scilicet quo magis fit fortuitum quidpiam, eo pauciores fiunt rationes quibus hoc aliquid definitum significare possunt.  Vel delineationi inseri possunt passim formae fortuitae ad umbras dubiave alia proponenda; prout autem talia augentur, minuitur copia illorum elemen­to­rum quae contemplanti communicari possint.  Instituuntur interdum rationes aleatoriae tantummodo experi­menti causa, nam fortuita nonnumquam necopinato miranda secum ferunt; hoc autem tantum raro fieri solet.  Notissimi illi modi musici aleatorii Ioannis Cage fama haud ideo pollent quia hominum auribus praesertim iucunda notatuve digna offerant sed potius delectat imprimis nil nisi horum ipsum illud aleatorium.  Talia experimenta curiosis arrident; attamen id quod omnino aleatorium est tantum unum exprimere solet: fortuitum.  Ratione enim per se singulari simplicique utitur.  Fortuitum se rarissime excedens non ea causa excedit quod per se aliquid novi significet sed potius quod fortuitum interdum fortuito minus videatur fortuitum necesse est.

Periti igitur artifices quodvis artis genus exercentes, id cuius mentionem modo feci, fortuita modice inicientes valde felicia attingere valent.  Ille Jackson Pollock tabulas pinxit quae haud scio an neglegentius observanti casu factae videantur sed quarum casu positae sunt solum ipsae singulae maculae guttaeve; quas tamen picturas si ut totas contemplamur, rhythmos et colorum coniunctiones prorsus consulto et dedita opera effectas deprehendimus.  Pollock pingendi arti contulit hoc: quod primus monstravit quomodo partes semifortuitae in tota non fortuita consociari possent.  Quibus opera Pollockiana non sunt cordi, hi tamen principium modo expositum assequi poterunt.

Quod principium si in regnum cinematographicum transfertur, videmus cinetomachinae adminis­trationem aleatoriam significationem quidem accipere posse, sed tantummodo, ut dicitur, “mono­lithi­cam.”  Pellicula machina soluta facta plane quidem efficere potest ut spectans sibi “in ipsam actionem” translatus videatur, sed haec ratio instabilis impedit quominus cinematographus per artem suam alia distincta oculis proponere valeat.  Deverbia et ipsa histrionum ars necnon et talia qualia luminum temperatio tractusque sonorus alia significantia plane addere possunt, et talis pelliculae ordinator eligere potest num velit, verbi gratia, captus comminus an eminus facere; sed plura subtilia addere nequit.  Spectatori praebentur imagines quarum circumiacen­tia semiotica omnino sunt ieiuna.  Pelliculae subiecta quasi casu temereque cernimus, hoc est, simpliciter, paene tamquam pueri, nullis suppeditatis artificis commentariis, velut adempta ipsius scaenarum magistri mente.  Ea quae nobis proponuntur mentem excitent, ipse autem modus videndi docere acuere provocare aegre potest.  Opus potius “visificum” quam cinematographicum spectamus.

Bona fide sed nihilominus instabili modo excepta sunt nonnulla opera quae adeo praemiis sunt honestata et hominum animos commoverunt; qualibus quidem etiam sollertiores induci possunt ut se talia spectantes vera arte cinematographica frui perperam opinentur.  In hoc videlicet maximum versatur periculum; nam plane potest fieri ut talis pellicula animum interdum commoveat arte aleatoria tantummodo visifica, nullo tempore plus unum tantum simplex nuntium impertienti nixa, potius quam ratione vere cinematographica semiotice distincta, variata, plura simul signi­fi­canti, curiose excogitatas per imagines plures cogitationes excitanti.  Cum talis operis ipsum argumentum animum movere valeat, facile obliviscimur eam partem quae oculis praebetur nil nisi aliquot minima singula ad ipsas res gestas comprehendendas necessaria suppeditare.  Ars aleatoria quin intellegenter reputemus non prohibet, nec tamen adhortatur.  Immo hoc instabilis cinetomachinae praecipuum detrimentum est: quod nuntius iste “nos excitari” sive “hoc verum esse” nimis simplex est si cum verae artis cinematographicae cetera maxima vi informatica comparatur.  Vt spectator cogitabundus res gestas oculis meis oblatas non vere fieri scio; si igitur nullum alium nuntium visificum percipio quam Hoc verum’st! Hoc verum’st! Hoc verum’st! Hoc verum’st! Hoc verum’st!, primum me taedet, dein stomachari incipio...et multi adeo nausea afficiuntur.  Imagines propositae nullo modo hortantur ut sollertia iudicandi utar.  Immo saepe impediar quin oculos in quoquam figam.  Artificium experior quam priora et solita longe minus ipsis imaginibus fretum.  Multo minus opus cinematographicum contemplor quam stimulis sensoriis tamquam rattus probatorius obicior.  De visis cogitare licet, sed ut hoc faciam haud suadetur mihi.  Immo fugaces imagines magna ex parte neglegendae videntur.  Iniungitur mihi ne oculis tantopere nitar.  Cur cinetomachina subito sinistrorsum inclinetur dextrorsumve inopinato motu propulsetur non est rogandum.  In talibus nulla est quaerenda significatio.  Pro di immortales!  Nulla est quaerenda significatio!  ...At hoc, significationes rationesque quaerendo invenire, id est quod me spectantem maxime delectat!  Nil iucundius est in pelliculis quam ratio qua spectantis mens cum mente cinematographi reciproce agit!  Fortuiti stimuli, quibus vita cottidiana scatet, in artificio frigent.  Novam rationem spectandi requiro!  Rationem spectandi!  Ne me stultificare temptes!


Inde quidem ab ipso initio quatiebantur interdum cinetomachinae.  In illa praeclara pellicula cui est titulus Citizen Cane (“Cane Civis”) titubat paucas secundas machina cum ipsum Cane, magna­tem satis solitarium, tamquam in pellicula diurnaria tumultuarie exceptum conspicimus.  Nonnum­quam fit ut instabilis machina magnam vim habeat, velut in pellicula cui est titulus The Road to Perdition (“Via ad Interitum Ducens”) in illa scaena ubi Michael Sullivan, cuius partes agit Thomas Hanks, raedam noctu e via actam in agro statuit ut cum filiolo suo severum habeat colloquium.  Haec machinae perturbatio persubtilis est nec plus unam minutam partis horae durat.  Qua de causa animum nostrum, vel saltem huius partem subconsciam, movet.  Videlicet, cum significati­o­nes, ut res demum binares, ex elementis contrariis oriri necesse sit, si tota pellicula hoc modo excepta esset, haec quassatio nihil prorsus significaret.  A socordibus praeconiis commerci­a­li­bus televisificis nos cottidie circumdantibus nihil differat: Hoc verum’st! Hoc verum’st! Hoc verum’st!

Haud scio an cinetomachinam instabiliorem nusquam efficacius administrari viderim quam in pellicula cui est titulus Harry Potter and the Half-Blood Prince (“Haroldulus Figulus et Princeps Sanguinis Seminobilis”) in illa scaena ubi extra villam familiae Weasley medio in agro maizio consito aggrediuntur Voratores Mortis.  Quamvis haec pars quinque fere minutas duret, vim significandi non amittit; nam, altera ex parte, genus excipiendi ab eo in cetera pellicula usurpato valde discrepat atque, ex altera, hoc genus hic imaginibus segetum Mortisque Voratorum huc illuc ruentium optime congruit.  Sic aptissime depingitur subitus periculi chaique sensus.

Deplorandum autem videtur quod recentibus annis complures prodierunt pelliculae quarum cinematographia primum, etsi haud semper notatu digna, satis stabiliter sit facta, aliquando tamen post mediam partem duasve tertias partes in quassationes titubationesque delabatur tamquam si spectatori indicetur nunc demum animi affectus esse concitandos.  Quae tamen agendi ratio satis gratuita evadere solet; immo haec in talem locum communem conversa est qualis clavichordii soni parci levesque affectus animi tenellos experiendos esse indicantes vel illi fidium modi tardiores et pizzicati nunc comice ridiculeve agi significantes. 

Subitus deflexus in modum instabilem a pellicula alioquin haud mala saepe nimis detrahit, velut in The Merchant of Venice (“Mercator Venetus”) in qua pellicula, cum fit conflictus dramaticus maximus, machina subito ita vehementer vacillat ut quicquid facit peritissimus ille Alfredus Pacino, mercatoris partes agens, omnino aboleatur.  Recenti in pellicula cui titulus est Up in the Air (“In Aëre Suspensus”) vibratur machina nulla iusta ex causa in scaenis illis ad convivium attinentibus.  Qua ratione praefectus scaenarum, Iason Reitman, haud scio an personas principales convivio penitus immiscere voluerit; at hoc modo nihil attingit quam ut hae personae a spectatoribus nimis longe amoveantur atque ut nobis subito minoris sint, adeo nonnihil ridiculi videantur.  Feliciter autem ante spectaculi finem Reitman frenas sibi iterum arripit...et Georgius Clooney scaenam bene dominare scit.

Haud mirum est quod laeva cinetomachinae administratio a commercium cinematographicum regentibus non solum toleratur sed etiam praemiis compensatur.  Similis novarum libidinum ridicularum favor videtur passim etiam in academia.  Meministine istius litterarum “deconstructio­nis” sub qua litteras recensentibus doctis quicquam quod intellegi posset scribere interdicebatur?  Ecquid memoria tenes colorum malvacei et callaïni coniunctiones istas “postmodernas” quas architectos, praesertim nonagesimis annis, secundum legem quandam ferream adhibere oportebat?  Syndrome illa Novarum Vestium Imperatoris semper exstabit.  Nonne igitur praesens cinematogra­phorum multorum inclinatio in strophas gratuitas nilque significantes tandem aliquando obsolescet?  Nonne haec absurda et insulsa, ut per se molesta, se ipsa tandem aliquando periment?

Quo haec omnia sint re vera evasura difficile est praescire; pessimo autem in casu opuscula televisificia et ea quae per Interrete temere praebentur necnon pelliculae neglegenter factae efficiant ut iuvenes nostri funditus dediscant artem imaginum motarum vere, attente, intelligenter spectan­da­rum.  Plerorumque memoriae excidat notio illa captum quemque cinematographicum ita praepa­ran­dum esse ut cum spectatore quam plurima communicentur sive ut, ipsius artis gratia, principia aesthe­tica quam felicissime colantur.  Restent certe ei qui plus quam imagines solum visifi­cas sibi requirant; sed hi tam rari sint quam hodie carminum poeticorum lectores.  Stultifica­ti­o­nis alterum detrimentum ex eo constat quod primum (h.e., ipsa stultificatio) facile perpetuum fieri potest.  Prioris saeculi annis quinquagesimis et sexagesimis, vel in Civitatibus Foederatis Americanis (de aliis terris pauciora scio), constituerunt commercii televisifici rectores plerisque in spectaculorum generibus, etiam in diurnariis generalibus, locutoribus ea tantum linguae Anglicae elementa grammatica eamque vocabulorum copiam usurpandam esse quae ludi grammatici alumnis quarti gradus nota erat.  Quamobrem locutores nostri plerique nunc sententias plerumque imperfec­tas effantur aut “integras” sed concordia inter subiectum et verbum temporale carentes, et rarus est qui, ut se a morte servet, interrogationem obliquam componere valeat.  (“They wanted to find out what would the president do about Russia.”)  Hoc loco lector suppleat id quod sibi molestissimum videtur: hoc est, vitium aliquod quod eo exstitit quia aliquid per se magni pretii ob ignaviam, neglegentiam, ignorantiam amissum est.

Qui pessimus casus modo descriptus fore ut numquam fiat spero.  Concinnantur adhuc, id quod supra scripsi, pelliculae arte et cogitatione praeditae.  Horum creatoribus animos addamus spec­tan­tes, laudantes, in sitibus cinematographicis commendantes...et pro stultitia visifica stellas approbatio­nis invicem deducentes.  Recensiones conscribamus opera cinematographica considerata extollentes.  Quibus factis, ars cinematographica forsitan sit superstes futura!


© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"