Haec commoratio praecipua et perfestiva fuit quia apud Museum Artium Seattlense expositionem illam invisimus artificiorum Romanorum quae numquam antehac inlustre museum Francogallicum nomine "Louvre" relinquerunt.
Mature advenientes apud illud nobis iam sat bene notum thermopolium Tullianum congregati sunt quod valde prope Museum Artium Seattlense situm est. In numero nostro fuerunt multi "novi homines," scilicet qui numquam antea nobiscum commorati erant. Discipuli per sermonem Latinum inter se melius fusiusque cognoverunt, vocabula multa petiverunt et inter se et a praeceptoribus peritioribusque. Praeceptores, inter alia multa, de Oebergianis libellis necnon de Stephani enchiridii “Vita Nostra” titulo inscripti emolumentis, detrimentis, usu proprio disputaverunt. Postea quadam in popina Mexicana haud mala prandium sumentes de sua cuiusque patria necnon de terris aliis variisque sermones seruimus.
Post prandium exhibitionem Romanam intravimus, cuius magnitduine, pulchritudine, mirabilitate commoti, immo paene obruti sunt animi nostri; nam illic multa vidimus quae ex librorum imaginibus nobis nota, paucissimi autem Lutetiae Parisiorum suis oculis mirati erant. Ipsa artificia sermones plane incitaverunt de Romanorum antiquorum vita, rebus gestis, artibus, sacris, cet.
Quadam in glaciei edulis Italicae popina proxima, cui nomen lepidum est “Gelatiamo,” ut solemus, inter colloquia varia amoenaque nos refocillantes huius Commorationis Seattlensis finem fecimus.