De Theoria Casuum Generativa deque Methodo Philologica

scripsit Stephanus Berard

this page in English

Linguis utentes linguasque docentes assidue tria facimus: primum, singulis verbis nostris Potentias Grammaticas attribuimus;  secundum, verborum ab aliis prolatorum Potentias Grammaticas discernimus; tertio loco, discipulos nostros ad ambo haec opera perficienda adiuvamus. Rationes autem quibus singula verba re vera Potentias Grammaticas suas exsolvunt sunt et subtiles et nexuosae atque etiam praescripta morphologica et structuralia saepe superant quae in enchiridiis grammaticis inveniuntur. Hac in acroasi, machina theoretica fultus cui titulus “Theoria Gubernationis Annexionisque,” additis aliquot condicionibus in Berard (1993) et (1995) allatis, animum in id genus sermonem humanum intendam qui valde declinabilis sive inflectionalis esse dicitur atque in quo plerumque, aliter quam in sermone Anglico ut structurali sive “configurationali,” inter omnes tres modos lexematum ad Potentias Grammaticas ligandorum suppletive alternatur.


© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"