Plura de Conventiculorum "Ambulatoriorum" Ratione

auctore Stephano Berard, PhD

this page in English

2010.Feb.20_Museum_Artis_Artis_Asiaticae-4

Mihi quidem, ut imprimis linguarum modernarum praeceptori, mirum quam utile videtur linguarum disciplinam non tantum usu verum etiam actione confirmare. Vsu meditationeque in conclavibus scholaribus se praeparant discipuli, lingua autem quam discunt fulti viventes facultatem dicendi ita amplificant ut in coetibus academicis aegre fieri potest. Quod nonnulli aequaevi nostri magnam vocabulorum copiam fluentiamque in Latine loquendo paene "in vacuo" adepti sunt, constantiae eorum indolisque eximiae est testimonium; plerique tamen, praesertim ei qui, ut dicitur, magis cinaesthetice (sive actione) quam auribus oculisve discant, rebus agendis celerius meliusque discere solent - neque eo setius per huiusmodi actiones adiuvantur et auditorie visualiterque discentes. Linguis modernis apud universitates saltem Septentrionamericanas studentes - id quod sciunt multi - tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, nobismet ipsis sunt creandae, ut ita dicam, terrulae Latinae, hoc est, microcosmi in quibus aliquatenus Latine vivere liceat. Quae cum ita sint, videntur conventus conventiculaque paedagogica Latina in futuris amplianda esse per omnigena conventicula actuosa, mobilia, ambulatoria, annum peregrinatorium universitarium quam maxime simulantia.

Apud conventus conventiculaque solita nostra, praesertim ubi commercium habeo cum moderatoribus professoribusque ac discipulis studiosioribus, usu venit mihi ut alia saepe extra coetus discam quam quae inter eos. Coetus scholares ad sermonem accuratum emendatumque conducunt, commercium familiare extraneum ad facilitatem, iucunditatem colloquendi. Ambo utilissima sunt. Quamobrem magis magisque iungenda censeo cum coetibus esse suscepta alia varia et "extracurricularia," inter quae id quod antea sine consilio atque ultro fiebat, videlicet colloquium Latinum liberum, aliquantum ordinetur regulisque certioribus firmetur. Moderatorum erit extra sessiones atque in excursionibus cum discipulis commercium habere, sermones serere, vocabula suppeditare, animos addere, etc.

Volumus futuris annis ut alia conventicula alias facies habeant, ut celebrentur vicissim et, verbi gratia, conventicula urbana, culinaria, docta, oblectatoria, itineraria, etc.; nam Latine medullitus atque ex unguiculis discere vere volentibus necesse erit omnes fere res humanas Latine tractare, facere, participare, communicare, gustare, experiri.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"