Vndecima hora matutina in illo thermopolio Starbuckiano congregati sumus quod in Centri Seattlensis Aedibus Mediis situm est. Paulo post quisque ex Aedium Mediarum popina sibi acceptissima, e multis quae ibi sunt, prandium emptum auferens ad mensam communem una cum ceteris Latine loquentibus sumpsit. Post prandium Museum Scientiae Ficticiae invisimus. Hoc in museo satis amplo sunt expositiones permultae de scientiae ficticiae litteris ac spectaculis cinematographicis et televisificis. Honorantur ibi scientiae ficticiae scriptores noti et maioris momenti. Multa de hoc litterarum genere ibi didicimus. Exhibentur ibi etiam librorum commentariorumque involucra phantastice picta necnon et pellicularum praeconia parietalia et omnia genera vestium et "memorabilium" quae quondam in huius generis pelliculis spectaculisque televisificis adhibita sunt. Inest, exempli gratia, et ipsa "Extraterrestris Regina" contra quam pugnavit Sigourney illa Weaver in pellicula cui titulus "Extraterrestres." Videri possunt etiam Navarchi Kirk et Primi Praefecti Spock tunicae primae. Fuit nobis non solum de scientiae ficticiae libris et pelliculis sed etiam de omni philosophia naturali et technologia colloquendi occasio. Post museum inspectum multi ex nostro numero spatiati sunt vel tabernas varias prope sitas inspexerunt. Nostrum quinque de vita nostra et cibis necnon et de allurgiis (sive “allergiis” ut minus recte vocantur) sermocinantes una cibos Thailandenses cenavimus.