Hoc pulcherrimo die Saturni Erika Peck, dilecta sodalis nostra, urbis Seattli regionem Ballardiensem, patriam suam, nobis monstravit.
Vndecima hora in illud thermopolium Tullianum convenimus quod in in Viarum angulo Mercatus et Vicesimae Secundae iuxtaque Cinemateum Sinus Augusti ("Majestic Bay Theater") situm est. Cum omnes participaturi advenerunt, undecima fere hora cum dodrante, in popinam Indicam transiimus prandendi causa. Post prandium sapidum sermonesque de rebus valde variis sertos pernotas illas "Cataractas Chittenden" inspeximus, quae quidem non deiectus aquarum sunt sed potius saepta magna quorum ope navigia inter lacuum Vasintoniensium aquas dulces et Freti Pugetani aquam marinam transmittuntur. Cataractam unam navibus e Freto advenientibus impleri, portas externas claudi, aquam in fastigium altius tolli, naves tandem, apertis portis internis, in lacuum aquam dulcem emitti vidimus. Eodem loco sunt et "scalae piscariae," per quas salmones inter mare et aquas mediterraneas interversantur, et moles lacum artificiosum retinens meatuque effusorio instructa necnon et horti publici botanici in quibus plurimas conspeximus anseres anatesque et alias aves aquales.
Postquam Maria Ioanna, paulo aegrotans, nos reliquit, tabernam quandam librorum tritorum et discopolia duo invisimus et Ballardiae partem mediam, quae mihi Bostoniae partibus similior visa est, perlustravimus. Cibos exquisitos cenavimus omnes restantes in popina quadam Oaxacana (Mexicana) Erikae nostrae nota.