Sapidissimos post lucuntes apud "Summam Ollam" sumptos caffeamque inter colloquia amoena sorbillatam in popinam quandam portoriam tandem transiimus ubi pisces aliosque fructos maritimos prandimus, omnia sane, ut solemus, Latine et nominantes et describentes. Peracto prandio, Hortos Sculpturarios Olympicos, qui illo ipso peraprico die primum aperti inauguratique erant, una cum vasta curiosorum multitudine perlustrantes inspeximus. Qui horti ut e regione portoria quondam ruinosa, foeda, unutili existerent exstruerenturque necnon plantis arboribus signis passim ornarentur, exsolvit - mirum dictu - Museum Artium Seattlense lxxxvi miliones thalerorum. Animadversum est hunc locum maxime idoneum fore ut Conventiculi Vasintoniensis venturi participes eum perlustrent, Iacobo nostro Dobreff sane de plantis arboribusque colloquia ducente. Commoratio haec conclusa est postquam in popina quadam nobis acceptissima glacie eduli Italica fructi sumus. Tractata sunt hoc perpulchro iucundissimoque die complura argumenta: Latinitatis perennis vices; ipsa signa statuaeque in hortis exposita; quomodo sint professores plures alliciendi; cuiusque vita, oblectamenta, aerumnae, cet.