Hoc die decima hora cum dodrante in thermopolio nomine "Dilettante Mocha Café" congregati novos socios laeti excepimus duos: Andream, scholae superioris sophomorum, et Theudericum, programmatorem computatralem, linguae Theodiscae quondam professorem. Fervidos post sermones introductorios sertos potionesque sumptas aeque fervidas in illud forum merendarium ascendimus quod in Centri Lacus Occidentalis summo tabulato situm est. Ad prandium sumpsit quisque variis ex fori voratrinis cibum sibi praedilectum. Deinde ad illam expositionem transiimus cui est titulus “Corpora,” in qua scilicet verorum corporum humanorum partes doctrinae causa monstrantur. Alio in conclavi agebatur ibi de alio argumento. Vel in primo praebebantur visui corporis artus omnes; in secundo musculi, et singulatim et secundum symplegmata maiora; in alio repiratorium systema; in alio circulatorium; et ita porro. Talis quidem expositio ad Latine loquentium expeditionem appositissima visa est nobis non solum quia vocabula corporalia et medica pleraque Latina sunt sed etiam quia usque saltem in tempora non valde remota solebant Latine disceptare medicam docti. Hoc est, priscum quendam morem restaurare videbamur. Post expositionem inspectam popinam illam glaciei edulis Italicae nobis iam bene notam, cui nomen est "Gelatiamo," restantes petivimus. Diutius Latine sermocinari volentes apud Furnarium cenavimus tres: Alexandrus, Brennus, Stephanus.