17 die mensis Octobris anni MMXIV

Stephanus amicis collegisque Boreoccidentalibus s.p.d.

Hornotinarum “Commorationum Seattlensium” – quae sane non semper Seattlenses sunt – dies videbitis in hac pagina.  Prima scilicet vicesimo secundo die mensis Novembris habebitur.  Duabus fere septimanis in antecessum invitationes una cum propositorum nostrorum descriptione ad omnes mittere soleo.  Vobiscum sermones Latinos serere iam gestio!

In mensem igitur Novembrem!  

Valete!


© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"