15 die mensis Maii anni MMXIII

Ecce!





Stephanus sociis amicis collegis s.p.d.

Illa commoratio quam xiii die mensis Aprilis Seattli habuimus peramona fuit. Non solum multa anthropologica et palæontologica aliaque vidimus et descripsimus sed etiam vestium e quisquiliis factarum monstrationem satis procacem spectavimus.necnon et diu de figuris poticis sumus sermocinati. Postea Theudericus utilissimum indicem technarum poëticarum ad nos misit, pro quo ei maximas agimus gratias. Ecce imagines aliquot adjunctæ Theuderici photomachinula factæ.





Commorationum dies nunc quærere potestis in novo situ Interretiali nostro: http://boreoccidentales.com/. Quem situm ut exploretis vos hortor!





Ultima hujus anni scholaris commoratio duodevicesimo die hujus mensis Bellinghamiæ habebitur.  Iterum enim amici nostri Bellinghamienses nos ad se vocaverunt ut eo die Latinitatem nostram colloquentes ibi excolamus. Ecce invitatio ab Eduardo ad me missa quam nunc vobis omnibus trado.





Commoratio Latina Bellinghamiæ die XVIII mense Maio, anno MMXIII



10:30-11:00: Convenimus in thermopolio quod Woods Coffee inscribitur (The Woods Coffee, 10 Prospect St., Bellingham, (360)392-8116), quod est inter viam Prospect et Bay, prope theatrum q.i. Pickford. Sunt illic loci, ubi rædas solutis nummis relinquere licet. Postquam advenæ laxati fuerint et potionibus refocillati, rædas iterum ascendemus, ut lacum nomine Padden petamus. E media urbe lacus distat itinere decem minutarum.



11:30-4:00: Circa ipsum lacum Padden (Lake Padden) est area amonissima, ubi nobis licebit deambulantibus confabulari, sedentibus variis modis ludere et cibos edere. Post adventum et brevem deambulationem, e cibis a nobis Bellinghamensibus allatis prandere poterimus. Tum chartulis, pila et aliis hujusmodi instrumentis allatis ludemus

4:30-5:00: Una ad mediam urbem revertemur, ut quadam in popina una cenemus.





Si pluet alia sane nobis erunt agenda. At tum eodem in loco primum conveniemus.





Si vis inspicere indicia de thermopolio, ubi simus conventuri, adi sis:  http://www.thewoodscoffee.com/locations/flatiron/





Si vis inspicere plura indicia de lacu Padden, adi sis:  
http://www.cob.org/services/recreation/parks-trails/lake-padden-park.aspx

In diem duodevicesimum. Valete!

 

++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++





Greetings, friends and colleagues!





The Latin Day held in Seattle on April 13th was really great.  Not only did we see and describe plenty of things anthropological and paleontological but we also saw a very cheeky fashion show of clothes made out of trash, and later we chatted for quite a long time about poetic figures. Subsequently, Theudericus sent us a very useful catalogue of poetic devices, for which we are extremely grateful. Attached you will see a few photos made with Theudericus's camera.





You can now look for the dates of coming Latin Days on our new website:  http://boreoccidentales.com/. Please explore the site!





The last Latin Day of this academic year will be held on May 18th in Bellingham, since our Bellingham friends have invited us up there to improved our speaking skills by conversing. Read the invitation sent to me by Eduardus (above).





See you all on the 18th!





Stephanus


© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"