Hoc die Museum Volatus Seattlense, totius orbis terrarum maximum privatum museum aeronauticum invisimus. Immo hoc museum tam ingens est ut duabus fere horis tantum unum aedificii membrum inspicere vacavimus. Cetera forsan aliquando videre poterimus. Non solum in maximo aedificio sed etiam foris praebentur visu aeronavigia innumera, quorum nos solummodo ea quae in ambobus bellis mundanis usurpata sunt scrutati sumus. Non solum de aeronavium partibus volatusque principiis sed etiam de de cultu civili, militum vita, belli pavoribus, heroum animo invicto permulta didicimus Latineque tractavimus. Postea ad Forum Praecursorum transiimus, apud Bibliopolium Sinus Elliott nos refocillavimus, deambulavimus, in Collyrina Mitchelli cenavimus.