Variis de causis, societatis philologorum classicorum, nomine "CAPN," non multi, proh dolor, adesse potuerunt conventui. Soli participaverunt Iunipera et Stephanus. Iucunda tamen utilisque fuit occasio philologos de linguae Latinae perenni usu certiores faciendi. Tot homines in Vasintonia et Latine loqui et discipulos suos linguae nostrae usum vel aliquatenus activum, quem dicimus, docere prorsus nesciverant complures. Stephanus acroasin brevem habuit de Latine loquentium rebus nuper gestis deque consiliis nostris ac doctrina nostra. Ad sententiam nostram deductae sunt ilico tres philologae, quarum omnes aut horno aut venturo anno conventiculum Latinum aliquod participare in animo nunc habent. Complures philologi rem nostram probaverunt; palam impugnavit nemo. Quae cum ita sint, adhuc operae pretium videtur nobis talibus interesse conventibus, quo saepius colloquia Latina audiant philologi inque sermones serendos alliciantur ipsi. Anno venturo Nicopolim Columbianam Britannicam congredientur.