19 die mensis Novembris anni MMV

Huius anni scholaris Commorationi primae interfuerunt homines tantum quattuor.  Plerique enim qui antehac assiduissime constantissimeque participaverant alumni erant qui iam aliis in regionibus studiis postbaccalaureis incumbunt.  Scilicet creandus est, ut ita dicam, Commorationum "nucleus" novus.  Neque hoc difficile videtur, nam illo die adfuerunt duo homines novi, doctorandi apud Vniversitatem Vasintoniae studentes, qui, etsi antea rarissimo Latine locuti erant, ingentem tamen ob peritiam Commorationibus futuris magno emolumento et fulmento fore se demonstraverunt.  Neque desunt alii qui futuro tempore se nostro numero addi cupere asseveraverint.

Post prandium Graecum Latine festiveque sumptum museum quoddam anthropologiae historiaeque naturali dicatum invisimus cui est nomen "The Burke Museum."  Haec occasio aptissima fuit qua vocabula ad animalia (et huius temporis et iam pridem extincta) atque ad gemmas mineraliaque coloresque et formas necnon ad multas cultus civilis humani partes spectantia recognosceremus recenseremusque.  Quam post exercitationem iucundam animosque excitantem in thermopolii horto potionibus nos refocillantes de futuris inceptis nostris deque novis participibus alliciendis otiosi collocuti sumus.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"