Hunc diem in urbis regione antiqua degimus pinacothecas explorantes in quibus paene omnia opera exposita aut moderna erant aut modernissima (sive ad artium genus "avant garde" attinentia). Erant quibus multa placuerint et quibus paucissima; sed etiam quae non placent describi possunt....nonnumquam etiam alacrius quam placentia. Descripsimus utcumque artificiorum colores formas materias argumenta necnon et ipsorum artificum consilia. Maximam admirationem movit signum quoddam cuius forma erat tormenti moderni, sc. eius generis quod globos ferreos emittit. Ex hoc autem -- symbolus haud tectus! -- proiciebantur, immo, explodebantur simul permulta instrumenta et vehicula bellica velut naves et aeroplana militaria. Italice postea cenavimus.