Hoc “Die Latino,” priori prorsus dissimili, suscepto nostro blanditum est caelum. Diu primum in thermopolio sermocinati sumus multi. Mexicana deinde prandimus omnes. Post prandium, etsi nonnullos discedere oportuit, septem tamen e numero nostro hortos zoologicos Latine loquentes perlustraverunt. Quamquam nomina Linnaeana colloquiis Latinis saepe parum sunt idonea, interdum tamen sunt usui. Vel illum primatem qui vulgo “urang utan” fere appellatur scite denominavit Linnaeus “pongo,” quae indigenarum locutio videlicet rationi morphologicae Latinae perquam melius convenit. Altera ex parte, etsi illa denominatio nativa quae est “opossum” cum indole Latino non repugnat, locutio Linnaeana “didelphis, -is” (f.) eo anteponenda videtur quia, aliter quam linguis aliquot Europaeis utentes, hoc dicentes usui Americanoanglico non nimis indulgere videmur. Ceterum, multas invisimus bestias, e quibus in memoria nunc eminent praesertim gorillae pigrae, ursae horridae deambulantes, panthera onca se celans cuius videbatur tantum caput maculosum perspeciosum, sphenisci -- pro dolor!-- plane infelices ab ardea aliisque avibus volantibus invadentibus perterriti. In glaciei edibilis popinam illam c.n. “Gelatiamo” transierunt postea Stephanus et Brennus. Latine usque garrientes apud Furnaium Italice cenaverunt.