Stephanus A. Berard, Ph.D., natus est Bostoniae, Angelopoli adolevit, nunc civitatem Vasintoniensem habitat, ubi professoris cathedram occupans apud Collegium Vallis Aqualbensis linguas Hispanicam Latinam Theodiscam docet. Inde ab anno MM, praeter librorum recensiones, nihil iam nisi Latino sermone exaratum divulgat. Stephanus fruitur linguis, poesia, scriptis phantasticis litteratis, scientia ficticia, arte ballematica, modis musicis classicis, pelliculis vestustis, montium perlustrationibus, scientia physica quantali, Buddhismo.
Pauca de Conventiculorum Cinaestheticorum Occidentalium Ortu et Auctu
Stephanus Berard apud Vniversitatem Californiensem Angelopolitanam ob studia Classica gradu baccalaureo, apud VC Bercleianam ob studia Latina magistrali est honestatus atque hic quoque ob studia Classica gradum CPhil vocatum accepit. Cum autem ei displiceret illius temporis disciplina Classica – praesertim quod plerisque in academiis lingua Latina non ut vera lingua tractaretur – Stephanus tandem, Classica e philologia devertens, apud Vniversitatem Massaciusettanam Amherstianam doctoralem adeptus est gradum Germanicam potius in philologiam maxime incumbens.
Anno IIMM, cum iam diu docebat, animadvertit Doctor Berard fieri res novas Latinas magistrosque adeo esse qui discipulis impertire cuperent cunctas quattuor habilitates, hoc est, legendi scribendi loquendi auscultandi. Qua re admodum inflammatus conventiculum quoddam ab Annula Lewellyn eodem anno praebitum participavit; insequenti interfuit notissimo Conventiculo Latino Centuciensi a Doctore Terentio Tunberg condito. Quotannis ab anno MM usque in MMVII hoc in conventiculo gregibus minoribus moderatus est atque sex annos praecipuas sessiones matutinas ibidem tironibus praebuit.
Anno MMIII, suasu Doctoris Tunberg, Doctor Berard novum congressuum seriem condidit: Conventiculum Vasintoniense, quod usque in annum MMXI pluribus locis in civitate Vasintoniensi tempore aestivo habitum est. Qui autem conventus eo a Centuciensi aliisque differebat quod, quamvis haberentur tales scholae quales secundum tralaticium morem in conclavibus celebrari solent, saepius linguam exercuerunt participes varias res facientes, velut montes perlustrantes museaque et hortos zoologicos vel viviarium aquarium aliave invisentes.
Annis MMXII et MMXIII Doctor Berard necessitudine sua cum SALVIanis usus est ut methodos suas cinaestheticas in meridiem versus usque Angelopolim transferret. Septimana Californiana, mutatis sane quidem mutandis aliquot, eisdem principiis recta est quae in silvis ac super cacumina Vasintoniensia quondam vigebant. Scilicet paene cottidie suscipiuntur excursiones ad locos ubi participes pervaria videntes agentesque peritiam loquendi excoluerunt.
Ne multa, qui talibu conventibus interest simul peregrinationem oblectatoriam et studium academicum ingreditur! Quo plura de Septimanis discas, situm SALVIanum invise.