Vita Nostra: Subsidia ad Colloquia Latina

auctore Stephen A. Berard

this page in English

EDITIO RETRACTATA IAM VENVM DATVR APVD AMAZON.COM

VNCover Ed2 20190516 thumb

Paperback: 175 pages, 8.5 x 11

ISBN-13: 978-1093905632

Vita Nostra: Subsidia ad Colloquia Latina, tomus I (Latino-Anglicus) est enchiridion, cuivis libello grammatico elementario satis conveniens, quo qui utitur peritiam Latine colloquendi gradatim sibi excolere potest. Singula capita, quorum alia alia proponunt argumenta aliasque vitae partes tractant, suppeditant sermones sive dialogos ad vitam hodiernam attinentes, interrogationes de his, exercitationes ad colloquia movenda aptas, amplissimos vocabulorum indices, exercitia de idiomatis proverbiisque. 

Editio retractata praebet indicem vocabulorum Anglicum, quo subsidio lector ad paginam illam semper dirigitur ubi cuiusque vocis Anglicae petitae versio Latina prima vice scripta et definita invenitur.

Quamquam hi tomi, quorum posthac edentur plures, principio ad usum in universitatibus studiorum necnon et in conventiculis Latinis generalibus concinnati sunt, multi tamen ludorum mediorum scholarumque superiorum sive secundariarum magistri eos velut thesauros iam adhibent. Latine mute docti his libellis freti mirum quam cito artem Latine loquendi sibi ampliare possunt.


ANNO MMXIX DIVVLGABITVR

Screen Shot 2018-04-19 at 11.51.31 PM


© 2013-19 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"