Libri 'Capti' Titulo Inscripti Aestimationes

this page in English

SABerard Capti thumb


Editio retractata … 2019






Banks, Thomas. "CAPTI: Prima mythistoria Latina post CCL annos divulgata, ambagibus periculosis, nugis lepidis, metaphysicis repleta." Recensio libri Capti: Fabula Menippeo-Hoffmanniana Americana Stephani Berard. MultiLingual 126, 23.2 (m Mart 2012):12-13. Impressa. Permissu denuo impressa. [Versio Latina huius aestimationis non est in promptu.]

"[Capti] liber perspicue generis est ‘realismi magici’ dignusque qui super pluteum iuxta opera Itali Calvini vel mythistorici Americani Thomae Pynchon condatur. …[Berard] poesin argutam mireque vivacem pangit."


Mahoney, Anne. Recensio libri Capti: Fabula Menippeo-Hoffmanniana Americana Stephani Berard. The Classical Outlook 89.3 (Spring 2012): 92. Impressa. Permissu denuo impressa. [Versio Latina huius aestimationis non est in promptu.]

"Huius libri gloria est sermo eius luxuriosus: haec Latinitas non videtur esse Ciceronis sed potius alicuius Taciti ‘postmoderni’ seu Lucani hodierni seu progeniei ingenium M. Terentii Varronis redolentis. …Descriptionum est affatim…longa Seattli ecphrasis satirica…et Angelopolis depictio adeo Victorem Hugo vel Carolum Dickens resipiens. …Formae modernae notionesque scientales modernae ita sermoni antiquo coniunguntur ut hoc opus ferme litterarum generis steampunk admoneat."



© 2013-19 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"