Laudes

this page in English

"Professor Berard, id quod animo fingi aegre potest, longissimam saturam conscribere potuit illo litterarum genere incitatus quod solutam orationem poeticae miscet nomineque ‘fabulae Menippeae ’ designari solet necnon et scriptis illius lepidissimi auctoris Ernesti Theodori Amadei Hoffmann. His igitur saporibus saturam Americanam suam condiit cuius in exordio hexametris lacessitur—quod quidem optime congruit—institutum illud omnium Americanissimum: Disneilandia. Hic novus scriptor lingua Latina ita utitur ut vel omnium peritissimi musici, ‘virtuosi’ dicti, in animum revocentur. Hoc ingens opus, id quod Cicero quondam de Lucretii carmine, ‘multis luminibus ingeni, multae tamen artis’ esse dicam. Ei qui Apuleium, illum praecipitis ingenii scriptorem ingeniosarumque locutionum inventorem, Metamorphoseon sive Asini Aurei conditorem, nullum secundum opus exquisitum nobis praebuisse lamentantur valde gaudebunt opus Professoris Berard, saeculi vicesimi primi Apuleii, cognoscentes."

—Dr. Albert R. Baca, 
Emeritus Professor, 
Department of Modern and Classical Languages, 
California State University, Northridge

"Saeculo hoc vicesimo primo exstant adhuc Apulei. Stephanus enim Berard Latinis lectoribus veram offert fabulam Milesiam, in qua oratio soluta miscetur cum hexametris, mythistoria cum philosophia, conspicua cum arcanis, moderna argumenta cum stilo antiquo, idque maxima cum ubertate et inventionis copia. Ii, quibus notus est Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann, in hoc opere agnoscent 'realismum phantasticum' cuius scriptor Germanus dicitur esse inventor, et quo auctor ipse profitetur se valde esse imbutum. Bone lector, linguam haud semper facilem dum adgredi valeas suffusus eris flumine quasi Felliniano."

—Dr. Gaius Licoppe et Francisca Deraedt, Melissae editores

"Stephanus Berard, qui opera quaedam sermone Latino exarata iam composuerat (v. g. De philosophia quantali deque institutione publica ), etiamsi nonnulla ex antiquorum scriptorum operibus non sine acri sumpserit ingenio, tamen et in versibus pangendis et in sermone conficiendo semper est suus, utpote qui omnia concinne, lepide, scite narret. Oratione modo gravi modo faceta utitur hic professor linguae Latinae peritissimus, adeoque fluenti, ut haec fabula, quae etiam vocum sententiarumque varietate singularis est, ad alliciendos legentium animos perapta esse videatur. Quare optandum est, ut huic operi eiusque scriptori, quem iure dixeris hac in ‘Menippea’palmam adeptum esse, vultu adrideat fortuna sereno."

—Victorius Ciarrocchi, adsiduus "Gregis Latine loquentium" particeps ac scriptor

© 2013-22 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"