CAPTI et Heptologia Sphingis

auctore Stephano Berard

this page in English

Editio retractata … 2019

Libri epitome

SABerard Capti thumb

In pictura textili sua, fabula hac Capti titulo inscripta, Stephanus Berard multas gentes, multicolores imagines, saturam nunc festivam nunc “suprarealem,” “realismum magicum,” mythos, philosophiam naturalem, poesiam ita affabre contexit ut lector, quasi in somno versans se vellicare velit, num talia re vera Latine legat se rogans.  Persona principalis est ballator nomine Vudius Fava, quamvis autisticus nihilominus vitae sat bene agendae capax, qui nihil nisi versus poeticos effatur necnon ocularibus coloratis chromopticae therapiae causa utitur quo melius mundum suum mente comprehendere valeat. Deam quaerens, quam alicubi Seattli diaetam nuper occupasse pro comperto habet, munus ballematicum relinquit seque ipsum in paupertatem redigit. Post ambages iniucundas aliquot Vudius tandem e conspectu abit…donec Angelopoli aliquando iterum dispicitur, medio scilicet in dramate insolitissimo de caedibus vigilibusque. Haec autem fabulae tantum parva pars; nam Vudii vita – non sine Scheherazadae afflatu – in sescentas alias aliis temporibus diversisque sub condicionibus actas identidem repercutitur refrangiturque.


Stephanus Berard novam fabulam Menippeam – primam ex heptologia iam designata – nuper perfecit. Quae fabula fundatur, modo videlicet perlaxo, immo saepe ironico, duobus operibus illius scriptoris Germani "romantici" cui erat nomen E.T.A. Hoffmann: Prinzessin Brambilla et Das Fräulein von Scuderi. Quae lectori novisse neutiquam necesse erit ut fabulam hanc bene comprehendat – etsi sane insunt pauci ioci quos non penitus intelleget qui Hoffmanniana non libaverit.  

Quamquam Stephanus genus quoddam antiquum elegit, "Fabula Menippea" denominatum, multa principia scribendi sumpsit tamen ab ipso Hoffmann, "realismi phantastici" inventore, "realismi magici" nunc vigentis virentisque proavo. In "realismo magico" – cuius notissima exempla praebuerunt vel Gabriel Garcia Marquez, Michael Angelus Asturias, Georgius Ludovicus Borges, Richardus Brautigan, Vilelmus Burroughs, Italus Calvino, Carolus Fuentes, Virginia Woolf – ipsa fabula videtur plerumque satis verisimilis, quamvis passim sub narrationis superficie, magia quaedam agi videatur. In genere invicem illo priore et Hoffmanniano, "realismus phantasticus" nominando, quod Stephanus hic exercet atque subsequis in fabulis colere perget, narrantur nunc omnino verisimilia nunc admodum phantastica, inter quae ipsius legentis est vincula invenire.  

Generatim et universe dicendum est auctorem hac in fabula vetera novis commiscere. Generibus scribendi antiquis modos cogitandi argumentaque imponit cum moderna tum permoderna. Hexametris hic cum Iuvenale, hic cum Lucano, hic cum Lucretio, hic cum aliis aemulat.  Primi capituli in oratione prorsa periodis saepe longis, intortis, passim paulo informibus, vel Apuleianis haud dissimilibus, personarum commotionem confusionemque necnon et hilaritatem quasi Fellinianam exprimere conatur. Alibi videntur scribendi genera alia. Ipsi versus poetici per gradus evolvuntur sensim ex hexametris in numeros medioaevales, deinde in omnino modernos et solutos...id quod protagonistarum mundi commutationem dissolutionemve exprimit simulque Latine doctis nondum in artem poeticam modernam inductis iucundae doctrinae erit. 

© 2013-19 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"