De Philosophia Quantali deque Institutione Publica

auctore Stephano Berard, PhD

this page in English

De Philosophia Quantali Kindle Cover

In hoc opusculo perspicue disposito, post prooemium dilucidum nuntiisque plenum, exponuntur primum experimentorum quantalium eventus, recensentur deinde modo accurato et "critico" interpretationes scientales hoc temporis eminentes, explicatur demum quid inter haec nova et doctrinas philosophicas omnium temporum intersit.

Berard satis multa vocabula specialia adhibet -- quorum omnia non solum ilico sed etiam in vocabulorum indice suppeditato explanantur -- ut lector harum rerum scientiam profundiorem se adipisci confidere possit quam qui ad solitos libros physicos populares decurrit.

Hic professor linguarum, qui philosophiae naturalis fines propagandos esse iam dudum adfirmat, vetustum morem de argumentis scientalibus scribendi continuat mechanicae quantalis mira reperta ita explanans ita lector liberaliter institutus diligensque, quamvis scientiae physicae expers, profecto assequi possit.

Saepenumero fit ut ei qui religionibus sive cultibus civilibus talibus qualibus Hinduistico et Buddhistico instituti sunt tales notiones quantales quales inlocalitatem (“non-locality”), temporis defectum (“atemporality”), realitates parallelas necnon cosmorum numerum infinitum satis facile accipere valeant.  Occidentales autem, quamvis bene disciplinis scientalibus instruantur, talia argumenta, prius forsan passim temereque libata, non ante studium postbaccalaureum perpotare incipere solent.  Quamobrem alumni occidentales totam rerum naturae contemplationem suam plerumque fundant principiis physicis macroscopicis classicis Newtoniano-Einsteinianis -- quae tamen nihil aliud constituunt quam physicae quantalis “subclassem specialem” -- neque scientiae physicae elementis primis universalibusque, quorum natura quantalis est.  Berard disputat scilicet contra morem istum plerisque in terris Occidentalibus visum quo humilioribus in institutionis gradibus ipsa prima principia et fundamenta physica negleguntur reticentur ignorantur.  In libello titulo inscripto De Philosophia Quantali deque Institutione Publica Berard rerum naturae contemplationem principiis quantalibus fundatam longe magis holisticam esse necnon ad vitae elementa non linearia vel etiam mystica viam aperire demonstrat.

In conclusione proponit auctor ut omnium artium, non solum "scientificarum," praeceptores et suos et discipulorum animos multo magis intendant in doctrinas et cogitandi modos holisticos quos scientia quantalis manifeste significat. 

Quo plura de hoc libro scias, scribe ad Stephanum Berard.

© 2013-22 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"