Saepe Interrogata

this page in English

Praeter Papam, quis hodie Latine loquitur?

Symbola Anglice scripta ex Orbe Bostoniensi excerpta.

Commoratio_Seattli_2011-Apr-23_T

"Vae dinosauris!"

(Sc. vae eis qui ita Latine sciunt ut tamen non loquantur!) 

Interrogatum:  Linguam Latinam mortuam esse putabam. Cur quisquam lingua defuncta loqui cupiat?

Responsum:  Iam duo fere millennia et dimidium Cultus Civilis Occidentalis magna pars per sermonem Latinum scriptaque Latina tradita est. Non tantum Latine scripsere classici, qui dicuntur, auctores velut Caesar, Cicero, Vergilius, Livius, Horatius, Ovidius serioresque antiqui sicut Martialis, Petronius, Tacitus, Iuvenalis, Augustinus, Ammianus Marcellinus, sed etiam ex illo Aevo Medio dicto usque ad Septimi Decimi saeculi finem lingua peregrinorum, doctorum, philosophorum, naturalium necnon Ecclesiae Catholicae Latina erat. Quamquam ob Aevum Novarum Rerum insequentemque Modernismum saeculis Duodevicesimo, Vndevicesimo, Vicesimo Latinae linguae usus sensim decrevit, compluribus tamen in studiorum universitatibus Europaeis disputabatur etiam Vicesimo saeculo ineunte plerumque Latine, Latinaque mansit in annos sexagesimos Ecclesiae Catholicae Romanae lingua liturgica sollemnis. 

Medio fere Vicesimo saeculo adhuc docebatur lingua Latina, sed paene omnino ut lingua tantum scripta. Sua ipsorum consilia notionesque Latine exprimere discipuli non discebant neque ut hoc temptarent hortabantur magistri. In dies aridior et a vita magis aliena fiebat Latina institutio. Imminuebatur repente et Latine discentium numerus. 

Octogesimis nonagesimisque annis Latine praecipientes nonnulli, per docendi methodos malas huius maximae iucundissimaeque linguae studium extingui sentientes, a collegis linguas modernas docentibus comperiebant tum promptius discere homines cum modo vivo vividoque res sua referentes discant. Itaque de omnibus rebus suis loqui scribereque discipulos docere coepere. Spatio hoc adhuc prolusorio, Latine loqui discentes — quod haud mirum — melius discere legereque atque in linguae Latinae studio diutius perstare solent. 

Restat nunc ut profluenter Latine loqui discant ipsi magistri; nam profecto quanto volubiliter loquitur linguae cuiuspiam praeceptor, tanto aptior est qui per colloquia doceat. Neque hoc temporis desunt qui ut omnium gentium sermo doctus iterum Latinus sit nitantur necnon qui etiam studia Latina classicaque renata, novas adeo litteras Latinas exspectent.


Lucas Henderson, unus ex Septimanae Californianae ducibus, de argumento dicit: "Haec Non Est Patris Tui Schola Latina."
Pelliculae quoque musicae comicaeque suae titulis Anglicis infra positis instructae, cui titulus "Barnabus et Bella" (MMX), brevem praebet degustationem.


Terentius Tunberg et Milena Minkova, philologiae classicae professores apud Universitatem Kentuckiensem, de illis modis loquuntur quibus non solum legendo transferendoque sed etiam per sermones vivos Latine discere possimus. Cum in scholis tralaticiis discipuli mens in litteras in alias linguas vertendas intendatur, hi tamen professores, quo plura meliusque intellegamus, Latinitatem cunctis aeque quattuor modis -- legendo audiendo legendo scribendo -- excolendam esse adseverant.


Nondum alia saepe interrogata sunt.


© 2013-19 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"