8 die mensis Aprilis anni MMVI

Octavo die mensis Aprilis hortos zoologicos perlustrare quamvis in animo habuissemus, ob caelum ventosum spurcumque ne circumambulare quidem Lacum Viridem valuimus, nedum bestias imbres fugientes foris inspicere, immo conspicere, temptaremus! Adeo anates complures, relictis lacus incommodis, sub arboribus propeque crepidinem ac pedes nostros herbae luxuriosius petivere refugium. Procellas igitur duobus e thermopoliis totque popinis aspicere decernentes Commorationem Seattlensem hanc in seminarium magis tralaticium solitumque convertimus.  Nec vero gregis nostri cuiquam displicuit hoc, nam, etsi in Commorationibus varia variis locis agentes potius quam solito more scholari argumenta praestituta tractantes peritiam loquendi excolere solemus, haudquaquam ingratum est illi hoc interdum substituere -- immo vero in Conventiculis Vasintoniensibus nostris aestate habitis hi modi sat feliciter consociantur. Cunctas quaestiones propositas agitatasque exponere longum sit.  Sufficit ut referantur pauca.  Hortos zoologicos proxima in Commoratione esse invisendos visum est. Indicem insuper animalium omnibus prius suppeditatum paulo ampliandum novamque versionem omnibus praebendam. Disceptatum est etiam de pelliculis cinematographicis ac de modis quibus orbis terrarum gentes variae in eis repraesententur.  Cum esset nemo nostrum dogmaticus fanaticusve, iucunde disceptatum est et de religionibus traditis.  Hinduisticos philosophos, ut omnia numina prophetasque omnes probantes accipientesque multoque ampliorem in rationem metaphysicam sumentes theologiam omnium universissimam docere constitit.  Divinitatis fontem exstare tandem unicum clare scientes eos innumeras tamen, immo, infinitas simul Divinitatis facies eo hominibus praeberi quia alii alia semper experiantur, sentiant, ob cultus civiles diversos cernere queant. Vedarum doctrinas metaphysicas permultas per scientiam physicam modernam, praesertim quantalem, esse nuper confirmatas: rerum aspectum exteriorem -- quod vidisse et Platonem -- vanam tantum esse speciem; cosmum holisticum, immo unam tantum rem omnino integram esse cuius quamque partem cuique alteri parti, ubicumque videatur versari, recta proximeque consociari; corporis mentisque insuper dualismum -- quem proh dolor defendebant Platonistae -- exstare demum nullum, ambo vanas esse species, realitatem aeque sub ambobus latere.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"