6 die mensis Novembris anni MMIV

Vndecima fere hora mature advenientes in illo thermopolio "Tulliano" sunt congregati quod in Gradibus Portoriis prope Museum Artium Seattlense situm est.  Deinde in popina Mexicana proxime sita, "Taquería Guayamas" nomine, novos sodales salutantes cognoscentesque ac de multis variisque rebus sermocinantes Mexicane prandimus.  Post prandium in Museo Artium Seattlensi speciosissimam expositionem artium Hispanicarum inspeximus in qua non solum Hispanica sed etiam aliarum gentium artificia pro exemplis historiae aevi explorationis Hispanicae praebita sunt.  Vidimus pulcherrima anthropographemata, splendida arma humana et equina, tapeta, scripta antiqua non solum Hispanica sed etiam Latina.  Fuit nobis fortuito post museum inspectum occasio nos reclamationi ambulatoriae contra Bellum Mesopotamicum iungendi.  Pacem poposcimus, sententias cantitantes bellum reclamitavimus!  Deinde novam bibliothecam municipalem Seattlensem scrutati sumus, cuius modus architectonicus modernissimus audacissimusque aliis nostrum placuit, aliis non valde placuit.  Postea, inspecta breve ecclesia quadam antiqua modo Panthei exstructa, nos in thermopolio nobis acceptissimo refocilavimus; deinde in popina Sinensi in Omnium Gentium Regione sat laute cenaverunt nostri numeri non omnes sed satis multi.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"