24 die mensis Ianuarii MMIV

Hoc die frigidiore quidem sed luce maritima coloribusque urbanis splendenti in popina quadam Italica, "Perche no?" (sive "Quidni?") nomine, sat bene prandimus, quamquam possestricem, feminam admodum garrulam, responsis magis magisque abruptis a mensa nostra tandem abigere necesse fuit ut inter nos Latine sermocinari possemus. Post discopolium nomine "Turris" invisum aliquotque discos compactos phonocapsulasque raptim emptas, in Centrum Artium Popularium Boreoccidentalium iimus fictilia versicoloria aliaque artificia varia spectatum. Deinde Centrum Pacificum Scientiarum Naturalium invasimus. Hoc museum ex multis aedificiis albidis constat inter quae sunt positae piscinae amplae a bestiis maritimis dinosaurisque artificiosis inhabitatae. Desuper lucent alti quadrupedes arcus nivei gracilesque, pulcherrime supra diatreti ut caeli caeruleum horum albo laete colludat. Ex intus visis mentio saltem facienda est (i) de dinosaurorum effigiebus maximis coloratis electroniceque motis; (ii) de aedibus topiariis calefactis quas incolunt huc illuc coloribus gloriantes volubiliterque volitantes papiliones innumeri; (iii) de talpirattis nudis (Linnaeano nomine "Heterocephalus glaber"), rodentibus scilicet parvis rattiformibus sed omnino glabris rosaceoque colore quorum capita natesque simillima oculique nigriculi exiguissimi. Quae rodentia, quamvis mammifera, quodammodo insectorum more vivunt, reginam eligentes cuius solius est officium toti talpirattorum populo prolis parendae. Cum sit mortua regina prior, talpirattis Seattlensibus nulla est in praesenti regina. Talia post miracula inspecta in thermopolium nomine "Olla Superior" transiimus ut nos et potionibus caffeariis et circellis frictis exquisitis reficeremus. Postea Asiatice et laute cenavimus. Tandem inter nos valere iussimus, venturam Commorationem, quae 21 die mensis Februarii habebitur, celebrare iam gestientes.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"