21 die mensis Februarii anni MMIV

In thermopolio nomine "Torrefazzione Italia" hospitem Michiganensem, Aloisam Soter, profestricem adiunctam apud Vniversitatem Michiganiensem, nonnullis ex nobis iam notam, gratissime accepimus. Ibidem atque in collyrina quadam Italica postea prandentes diu de linguae Latinae doctrina methodisque et libris institutoriis sermocinati sumus. De ventura Commoratione, quam tertio d. m. Aprilis apud conventum philologorum classicorum habituri sumus, consilia aliquot fecimus. Postea urbis partem antiquam perlustravimus, aedificia vetusta inspeximus quorum in plerisque quondam, ut videtur, lupanaria condita sunt. Proh dolor in Turre Smith positum "Cubiculum Sinense," quod alioquin publico patet, illo die non licuit intrare -- quod autem sine dubio aliquando videbimus. Quamquam Seattli bona caffea expressa scatet, numquam meliorem sumpsimus quam eo die in thermopolio illius bibliopolii cui nomen est "Elliott Bay Bookstore" (sive Bibliopolium Sinus Elliott). Magni momenti repertum! Cenavimus postea Sinensiter tantum tres homines restantes (Adamus, Iunipera, Stephanus) mentes vocabulis cibariis exercitantes.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"