21 die mensis Februarii anni MMIX

DSCF2504

Hoc die in regione universitaria Seattlensi conversati sumus quinque Latine loquentes, undecima hora in illud thermopolium convenientes quod intra Vniversitatis Vasintoniensis bibliopolium positum est.  Duodecima hora in popinam Graecam "Continentalem" transiimus, ubi quondam iam una pranderamus.  Post prandium Graecum festive Latineque habitum in Museum Burke, museum anthropologicum, iimus in quo permulta ac pervaria exponuntur de quibus disputavimus: inter quae et expositio caffearia et bestiarum exstinctarum sceleta necnon et opificia artificiaque humana maxima ex parte indigena et boreoccidentalia. Post museum inspectum nos in ipsius musei thermopolio refocillavimus, immo in musei horto. Postea deambulantes ac pulcherrimum universitatis campum aliquantisper mirati in Viam Vniversitariam reversi sumus ubi sat longum tempus quadam in taberna nomine Gargollae (“Gargoyles”) degimus ubi veneunt non solum gargollae sed etiam omnis generis ornatus domesticus cuius argumenta sunt vel gargollae, dracones, sancti, icones religiosae, daemones diabolique, necnon et di faërici, pumiliones, nanni, “trolli” et ita porro.  In popina vocata “Pho Vietnam 2” cibos Vietnamienses cenavimus.

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"