Circulus Latinus Seattlensis

this page in English

De Indole Propositisque Nostris

carnemonsi

Regionem inhabitamus pulchram variamque cuius incolae plerique saepissime foris degunt seu montes perlustrantes scandentesque seu birota montana silvas percurrentes seu navigio mare lacusve arantes seu per fluviorum vada candicantia ratibus labentes seu piscantes seu resticula elastica alligati altissimo ponte desilientes seu alia talia suscipientes. Haud igitur mirum est quod ex quattuor discendi modis praecipuis nos animum magis intendimus in modum “cinaestheticum,” qui dicitur. Nobis scilicet utilissimum videtur linguarum disciplinam non tantum usu verum etiam actione confirmare. Vsu meditationeque in conclavibus scholaribus se praeparant quidem discipuli, lingua autem quam discunt fulti viventes facultatem dicendi ita amplificant ut in coetibus academicis aegre fieri potest. Linguis modernis apud universitates saltem Septentrioamericanas studentes - id quod sciunt multi - tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, nobismet ipsis sunt creandae, ut ita dicam, terrulae Latinae, hoc est, microcosmi in quibus aliquatenus Latine vivere liceat. Quae cum ita sint, videntur conventus conventiculaque paedagogica Latina in futuris amplianda esse per omnigena conventicula actuosa, mobilia, ambulatoria, annum peregrinatorium universitarium quam maxime simulantia.

De Commorationibus Seattlensibus

Waiting to enter a restaurant

Regionis nostrae Latine loquentes uno quoque anno scholari quater fere, ab Octobri mensi usque ad Maium, Latine sermocinandi causa convenire solemus. Non solum circum mensam prandentes caffeamque sorbillantes ac cenantes sed etiam diversis locis varia agentes Latine colloquimur; nam, aeque atque in Conventiculis Vasintoniensibus ac Septimanis Californianis, pro comperto habemus plerosque homines melius citius profundius linguam quamlibet ediscere si varia agentes se in lingua nova exercent. Itaque in“Commorationibus” nostris iam museorum expositiones inspeximus, hortos zoologicos invisimus, fundum quendam perlustravimus, scientiae ficticiae museum mirati sumus, pulchras ambulationes in hortis publicis suscepimus, multaque alia Latine assidue loquentes fecimus. Ante rem omnino novam suscipiendam vocabulorum appositorum indices saepe paramus.

Ut de susceptis nostris futuris nuntios necnon Commorationum Seattlensium epitomas legas, inspicias quaesumus Diarium Electronicum in huius situs latere Latino positum. Ut inscriptio electronica tua in indicem nostrum referatur, pagina cui titulus “Nos Adeas” adeunda est.

Conventiculum Latinum Annuum

© 2013-18 Stephanus Berard  | "Vae dinosauris!"